V. 41 :
Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui
de caelo descendi,
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Si Bethsames interpretatur domus solis, domus solis civitas est
coelestis. Hic Josue Bethsamita non tam typo, quam ipso
nomine et dignitate humani generis Redemptorem significat.
Josue quippe, salvator nostro eloquio dicitur. Et de
semetipso Dominus dicit:
Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod
perierat
(
Lc, 19, 10)
. Hinc est etiam, quod Joseph in somnis per angelum
repromittitur:
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(
Mt, 1, 21). Bethsamitam quoque se esse per semetipsum
manifestat, dicens:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi
(
Jn, 6, 41)
. Hinc Joannes Baptista ait:
Qui de coelo venit, super omnes est
(
Jn, 3, 31). Quis est ergo ager Josue Bethsamitae, nisi
amoenitas vitae contemplativae? Ibi enim et herbarum virores,
et odores aromatum, et florum diversa pulchritudo cernitur; quia nimirum
quo superna illa societas clarius aspicitur, quod incorruptibile floret
angelis, quod immarcescibile viret sanctis, quod inviolabile in
virginibus redolet, contemplantium oculis gratius exhibetur.
Bene autem idem ager Salvatoris esse perhibetur; quia contemplativae
vitae amatores, quo secretius conversantur, Redemptori nostro gratiores
et familiariores sunt. In agrum quoque Josue Bethsamitae
plaustrum venit, cum mens electa a saeculi intentione divisa, solis
coelestibus intendit, cum coelestis jam amoenitate visionis fruitur;
quia terrena respicere per amorem dedignatur. Et notandum
quia hoc plaustrum novum fuisse, non valde supra relatum est; quia
profecto mens criminum vetustate resoluta, ad tantam gloriam recipi non
meretur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)