Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 45 : Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Haec de sacra historia typica explanatione percurrimus, ut in eisdem sacrae historiae verbis moralis intelligentiae aliquid perquiramus. Itaque puer Samuel in conspectu Domini minister asseritur; quod tamen ministerium non absolute, sed ante faciem Heli Domino exhiberi memoratur. His igitur verbis non ostenditur perfectio ministerii, sed humilitatis. Facies namque Heli uniuscujusque institutoris ratio est arbitrii. Illi namque ante praeceptoris sui faciem Domino ministrat, qui in exhibitione ministerii sui proprii arbitrii rationem non sequitur, qui eo operis itinere graditur quod ei magistri sui cognitione praevidetur. Nam perfecti quique viri, et docibiles Dei (voir: Jn, 6, 45 et Es, 54, 13) , ministri quidem in conspectu Domini sunt, sed ante faciem hominis ministri ejus non sunt, quia ipsa eos intus divinitas erudit qualiter foris etiam vita et moribus ac doctrina disponantur; unde et praecursori Redemptoris paterni oraculi laude promittitur: Tu quidem, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus ( Lc, 1, 76) . Ante faciem quidem Domini praeire describitur, qui in ministerio suo non erat secuturus arbitrium superioris hominis, sed inspirationem divinitatis. Ante faciem ergo Heli Samuel Domino ministrare dicitur, ut subjecti quique ejus exemplo doceantur, quatenus de ministerio suo sic placere conditori studeant, ut praeter praelatorum suorum arbitrium agere aliquid non praesumant. Nam qui ante institutoris sui faciem Domini minister asseritur, si ejus faciem praeire per tumorem despicit, minister in conspectu Domini non existit, quia omnipotentem ignorare convincitur, cui per ejus arbitrium placere despicit, cujus se imperio ut ei placeret subjugavit. Unde et Heli, et filii Belial esse, et nescire Dominum dicuntur, et ad populum officium sacerdotum. Filii namque sunt qui spiritualibus patribus ad eruditionem subiguntur. Qui profecto cum eorumdem patrum sequi consilia superbiendo despiciunt, Belial filii recte nominantur, quia ejus, qui per superbiam de coelo cecidit, apostatae spiritus imitatores fiunt. Qui certe tanto deterius Dominum nesciunt, quanto ejus sibi cognitionem arrogantius ascribunt. Eo namque agitur ut quod scire debent periculosius nesciant, quo id quod se scire existimant nescientes discere non curant. Et quia invisibilem conditorem amare nequeunt, quem ignorant, in appetitu visibilium ipsa quae sibi usurpant Dei ministeria dissipant. Unde et ii qui ignorare Dominum sacerdotes relati sunt, et sacerdotum quoque officium ad populum nescire perhibentur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Praefatio 0
    • Compellit, et constringit me, frater Christianissime, Theutmire, tua opportuna multimoda inquisitio, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate, ad multorum exire publicum, formidandumque judicium: illorum videlicet dico, qui secundum faciem, et non justum noverunt judicare judicium; ob hoc videlicet quod in opusculis nostris, in expositione Pentateuchi, atque libri Regum, et tuam petitionem, et meam praefationem in capite ponere jubes; quod multis nostro tempore praesumptuosum esse videtur, atque ridiculum. Qui si verum nomen praefationis nossent, non puto ista dicere potuissent: quia praefatio primi operis locutio est, et praelocutio librorum, quae ante causas narrationum ad instruendas audientium aures coaptatur. Dicta autem praefatio, quasi praelocutio, id est prima locutio, et alio nomine prologus, id est sequentis operis praefatio, est, et initium locutionis, et caput compositionis, quod et alio nomine dicitur proemium: proemium enim est initium docendi, et principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cujus nomen plerique latini periti ita posuerunt. Sciat quisque ille est, nostro tempori scientiam, non nostrae scientiae scribendi tempus deesse: scilicet tempus per omnes Scripturas disserendi esse, si Spiritus sancti gratia cuiquam dignatur adesse: nec perjudicandum quo quisque tempore scribat; sed hoc solummodo discernendum, utrumnam vera, et catholica, an falsa, et haeretica sint, quae scribit. Et quia tu saepe a me requiris multarum rerum absolutionem, maximeque in Pentateucho, atque libro Regum, qui et antiquiores, et obscuriores caeteris libris divinae legis sunt, et magno interprete indigent, atque in eis, non ex meo ingenio, sed ex illustrium doctorum judicio, neque ex propria temeritate, sed ex aliorum auctoritate interrogationibus tuis, non quantum debui, sed quantum potui, satisfeci, conservans non tam eloquii exsultantis ambitum, quam necessariae brevitatis modum: sic enim et innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit, et mihi insuper liberum erit aliqua extrinsecus, quae cognitioni tuae utilia arbitror, in aliis libris inserere, si ista tibi accepta judicaveris. Scire autem volo te, frater, quod haec locutio vias quidem aperiat intelligentiae: non tamen singillatim cuncta quae scripta sunt, disserat atque absolvat. Sicut potui, respondi inquisitionibus tuis. Si quid de his rebus, unde me interrogasti, invenisti melius, sive invenire potueris, gratissimum habebimus, si nos feceris nosse. Pro qua re te deprecor per gratiam Dei, quae in te, ut credo, exuberat, ut non respuas deprecantem, sed libenter doceas, si quid potes, quod me fateor ignorare. Et si quid hinc absolutum, ac diffinitum disputatione rationabili, atque perfecta vel legisti, vel audisti, vel etiam ipse adhuc audire, aut legere, aut excogitare potueris peto, ut mihi mittere non graveris. Quia quod confitendum est charitati tuae, plus mihi expedit discere, quam docere. Nam hoc admonemus, dicente Apostolo Jacobo : Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. ( Jc, 1, 19) Et sicut ait doctissimus Pater Augustinus: Ut discamus, invitare nos debet suavitas veritatis: Ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis. ( Aug) Ubi potius orandum est, ut transeat ista necessitas, qua hominem docet aliquis homo: Et simus omnes docibiles Dei ( Jn, 6, 45 et Es, 54, 13): quamvis hoc simus, cum ea, quae ad veram pietatem pertinent, dicimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus ( 1Co, 3, 7). Cum itaque, si Deus incrementum non daret, nihil essent apostoli plantatores, et rigatores: quanto magis ego, vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, qui in hoc novissimo tempore videmur esse doctores ? Addidi etiam in hoc opere brevem expositiunculam allegoricam in libro Ruth, quod tu non postulasti, quae magis ad librum Judicum, quam ad Regum pertinere videtur. Pro qua re obsecro, ut me, etsi corpore longe positum, tamen mente propinquum orationibus tuis Creatori omnium commendare non cesses; ut per virtutem fletuum tuorum, et merita orationum, et si juxta fluvium Chobar, id est secus gravedinem hujus saeculi detineor, tamen Dominum nostrum in majestate gloriae suae videre desidero: atque ab ipso audire quod in medio scorpionum habitatio nostra consistit ( Ez, 2, 6).