Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 76 : Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Haec de sacra historia typica explanatione percurrimus, ut in eisdem sacrae historiae verbis moralis intelligentiae aliquid perquiramus. Itaque puer Samuel in conspectu Domini minister asseritur; quod tamen ministerium non absolute, sed ante faciem Heli Domino exhiberi memoratur. His igitur verbis non ostenditur perfectio ministerii, sed humilitatis. Facies namque Heli uniuscujusque institutoris ratio est arbitrii. Illi namque ante praeceptoris sui faciem Domino ministrat, qui in exhibitione ministerii sui proprii arbitrii rationem non sequitur, qui eo operis itinere graditur quod ei magistri sui cognitione praevidetur. Nam perfecti quique viri, et docibiles Dei (voir: Jn, 6, 45 et Es, 54, 13) , ministri quidem in conspectu Domini sunt, sed ante faciem hominis ministri ejus non sunt, quia ipsa eos intus divinitas erudit qualiter foris etiam vita et moribus ac doctrina disponantur; unde et praecursori Redemptoris paterni oraculi laude promittitur: Tu quidem, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus ( Lc, 1, 76) . Ante faciem quidem Domini praeire describitur, qui in ministerio suo non erat secuturus arbitrium superioris hominis, sed inspirationem divinitatis. Ante faciem ergo Heli Samuel Domino ministrare dicitur, ut subjecti quique ejus exemplo doceantur, quatenus de ministerio suo sic placere conditori studeant, ut praeter praelatorum suorum arbitrium agere aliquid non praesumant. Nam qui ante institutoris sui faciem Domini minister asseritur, si ejus faciem praeire per tumorem despicit, minister in conspectu Domini non existit, quia omnipotentem ignorare convincitur, cui per ejus arbitrium placere despicit, cujus se imperio ut ei placeret subjugavit. Unde et Heli, et filii Belial esse, et nescire Dominum dicuntur, et ad populum officium sacerdotum. Filii namque sunt qui spiritualibus patribus ad eruditionem subiguntur. Qui profecto cum eorumdem patrum sequi consilia superbiendo despiciunt, Belial filii recte nominantur, quia ejus, qui per superbiam de coelo cecidit, apostatae spiritus imitatores fiunt. Qui certe tanto deterius Dominum nesciunt, quanto ejus sibi cognitionem arrogantius ascribunt. Eo namque agitur ut quod scire debent periculosius nesciant, quo id quod se scire existimant nescientes discere non curant. Et quia invisibilem conditorem amare nequeunt, quem ignorant, in appetitu visibilium ipsa quae sibi usurpant Dei ministeria dissipant. Unde et ii qui ignorare Dominum sacerdotes relati sunt, et sacerdotum quoque officium ad populum nescire perhibentur.
  • Liber 5, Caput 2
    • Poenitentis mens tunc bene dirigitur, si divina judicia metuat, et de Dei omnipotentis miseratione confidat. Timor quidem sine spe in desperationem praecipitat, sed cum spei conjungitur, salutem mentis operatur. Quare et summo studio invigilare optimus doctor debet, ut peccantem terreat, et territum ad veniae spem reducat: quatenus per metum peccare desinat, et per spem impetrandae indulgentiae, divinae misericordiae portum quaerat. Territos ergo subditos ad spei virtutem Samuel erigens, dicit: Vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini. ( S1, 12, 20) Quasi dicat: Si peccare desinitis, ad obtinendam commissorum veniam pervenire citius potestis. Nolite ergo recedere a tergo Domini. ( S1, 12, 20) De justi laude promittitur. Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. ( Lc, 1, 76) Hinc Elias ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Hinc Psalmista dicit: Exsultent justi in conspectu Dei (Ps. LXVII, 4). In conspectu quidem Domini, vel ante Dominum stare, est testimonio bonae conscientiae de amore Conditoris praesumere. Stant quidem in conspectu ejus, qui ex merito magnae actionis, de superna Conditoris sui gratia securi sunt. Peccatores autem cum mala committunt, a facie Domini fugiunt, sed cum redire poenitendo deliberant, quasi post tergum Domini sunt: quia et discedere longius nolunt, et tamen praesumere de Deo quasi amici non possunt. Hinc est, quod peccatrix mulier retro stetisse dicitur, ut pedes Domini deosculari mereretur (voir: Lc, 7, 38) . Retro etiam illa stetit, quae fimbrias ejus tetigit, et a fluxu sanguinis sui curari meruit (voir: Mt, 9, 20) . Retro quidem stat pro verecundia peccati, sed tangit per virtutem spei. Quia ergo pro commissis iniquitatibus semper erubescere debemus, et in quibus confundimur devitare, Samuel peccatoribus imperat, ut a tergo Domini non recedant. Sed quia non sufficit conversio peccatori, ut peccata non agat, subsequenter adjunxit: Et servite Domino in omni corde vestro. ( S1, 12, 20)