Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quid est enim, quod Saul abjicitur, nisi quia incorrigibilis judicatur? Quasi ergo dicat: Quia cuncta salutis consilia respuis, pro culpa pervicaciae non debes verbis ulterius corrigi, sed abjectionis poena damnari. Quantum itaque timeri debeat inobedientiae culpa ostenditur, si hoc attente consideretur, quia propter hanc etiam reges deponuntur. Quid est, quod ait: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus? Sed sermo projicitur, quando in sui sublimitate venerabiliter non servatur; projicere enim, est de manu aliquando labi in terram aut negligenter sinere, aut violenter jactare. Sermo autem Domini, quia salubria loquitur coelestis aut sublimis est; qui in terram negligenter projicitur, quando per desidiam non impletur. Per contemptum vero projicitur, quando hunc superbi et inobedientes tumenti corde repellunt, et manu operationis observare dedignantur. Quia vero non projicere, sed abjicere sermonem reprehenditur, hoc signat; quia dum superbi proprium arbitrium sequuntur, a Domino longe fiunt. Abjicere enim, est aliquid longe repellere. Qui enim aliorum ducatum digne suscipiunt, non solum per obedientiam Deo vicini sunt, sed etiam illos ei vicinos faciunt, qui per vitia et scelera ab eo longe sunt. Tale est igitur, ac si dicat: Longe ab ordine dignitatis expelleris, quia dignitatis ejusdem merito praesens esse noluisti. Meritum quippe dignitatis est, observatio divini verbi. Quod cum abjicitur, quia meritum dignitatis amittitur, ipsa quoque dignitas amovetur. Libet ergo intueri, quanta per inobedientiam superbis pereant, humiles quanta lucrentur. Illi dum implere propriae voluntatis arbitrium gaudent, Deo magnos operum labores exhibent, et laborum praemia nulla habent; isti dum se deserunt, dum alienae voluntatis arbitrium sequuntur, aeternae sublimitatis gloriam promerentur; unde et per beatissimam Mariam Domini Redemptoris nostri genitricem, dicitur: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. ( Lc, 1, 52) Potentes quidem de sede Dominus deponit, cum inobedientes superbos abjicit, et humiles exaltat; quia aeterna gloria obedientes glorificat, superbos autem verba non corrigunt, sed tantum, dum amittere honores trepidant, humilitatem, quam non habent, simulant ne gloriae culmen perdant; unde et subditur: Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermones Domini et verba tua. ( S1, 15, 24)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 9
    • Et dixit David: Putasne est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Domini? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonatham debilis pedibus. ( S2, 9, 3) David non immemor erat foederis quod habuerat cum Jonatham et olim pepigerat,sed misericordiam quam ei promiserat implere curavit, filiumque ejus requirit, etmisericordiam cum eo fecit. Non enim erat David ex eorum societate, de quibus alias scriptum est: Qui tollitab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Quaeres et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramentum juxtaallegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, necnon et in superioribuscommemoratum est: Jonathan qui interpretatur columbae donum, typum teneregratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathas filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, utScriptura testatur, quem David ad se accersiri jussit: cum praedestinatio etpraescientia Dei, eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda, sermoneet actione debilem conspicit, ad divinum ministerium eligit: quia quem mundus perfastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth decor ignominiae: is ergo cujus loquelamet praescientiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale mysterium inEcclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam servum Saul de stirpe Saul quaerens, eo revelante,Miphiboseth invenit, nisi quia Redemptor noster electorum numerum discutiendo intereos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus, venit intempore. Interrogatus ergo Siba a rege, Miphiboseth filium Jonathae, in domo Machir filiiAmiel in Lodobar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit: Interpretatur enim Machir, vendens vel de infirmitate: Amiel, populus ejus dicitur:Lodobar ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et eaquae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat,eos vendibiles mundo, et ininfirmitate constitutos reperiendo, populo suo dignos verbo praedicationis ascivit,eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul servituti Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivamsuum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit: quia mediatoris nostri gratia,quae secundum Mariae vocem: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. ( Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] Et juxta prophetiam Annae: Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 8) Contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, etscientia spiritali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit ut tales sobolem gignant, qui vocetur Micha. Micha enim quis est Latine resonat, quia frequenter et in admirationempopuli tales veniunt: qui nuper e despectu mundi ablati, gloriosi in Ecclesia Dei donoapparebunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 9
    • Quia mediatoris nostri gratia, quae secundum Mariae vocem, deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, ( Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] et, juxta prophetiam Annae, suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat, ( S1, 2, 8) contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, et scientia spirituali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit, ut tales sobolem gignant, quae interpretatur Micha. Micha enim quis est iste Latine resonat: quia frequenter in admirationem populi tales veniunt, qui nuper de despectu mundi ablati gloriosi in Ecclesia Dei dono apparebunt.