Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 5 : Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed quaerendum est, cur dicatur vir unus ( S1, 1, 1). Nam si unitas haec referatur ad numerum, superfluum videtur: unusquisque enim unus, et non duo, est. Et sanctus Samuel, a quo ista scribuntur, contra morem scriptorum sanctae Ecclesiae frustra inchoasse nullatenus credendus est. Nam scriptor illius voluminis, cum beati Job vitam ad exemplum fidelium duceret, sic exorsus est: Vir erat in terra Hus, nomine Job ( Jb, 1, 1). Evangelista etiam Lucas, cum in principio sui Evangelii justi sacerdotis praeconia diceret, ait: Fuit in diebus Herodis regis sacerdos nomine Zacharias ( Lc, 1, 5). Nam nec ille ait: Vir unus; nec evangelista: Fuit sacerdos unus. Quid est ergo quod electus propheta contra usum scriptorum, scribendi tale coepit exordium? Sed quia non solum scriptor erat, sed etiam propheta, noverat de quo historia diceret; et qui per historiam dicebatur, noverat quem signaret. Quod ergo de historia praeter usum narrat historiae, hoc ad usum catholicae fidei, in intellectu loquitur allegoriae. Unde et hac nova consuetudine, simul tota confitetur Ecclesia, quia Deus et homo unus est Christus. Dicit ergo: Fuit vir unus ( S1, 1, 1); quia de Deo homine loquebatur, ut deitatem, et humanitatem ejus assereret, et non aliam suscipientis verbi, et suscepti hominis personam, sed Dei et hominis unam, eamdemque esse apertius demonstraret: quae tamen unitas, ad excellentiam dignitatis ejus referri convenienter potest. Nam etsi Redemptorem alium sancta Ecclesia non habuit, ex virtutis ostensione viros nonnullos habuit. Dum ergo unus dicitur, incomparabilis demonstratur.