Liber Secundus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
PrécédentSuivant

V. 3 : Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Ionathae, debilis pedibus.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 65. 66. :

    Ex Lodabar Machir est, et qui manet eius in aede

    Miphiboseth claudus filius est Ionathae.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 9
    • Et dixit David: Putasne est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Domini? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonatham debilis pedibus. ( S2, 9, 3) David non immemor erat foederis quod habuerat cum Jonatham et olim pepigerat,sed misericordiam quam ei promiserat implere curavit, filiumque ejus requirit, etmisericordiam cum eo fecit. Non enim erat David ex eorum societate, de quibus alias scriptum est: Qui tollitab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Quaeres et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramentum juxtaallegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, necnon et in superioribuscommemoratum est: Jonathan qui interpretatur columbae donum, typum teneregratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathas filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, utScriptura testatur, quem David ad se accersiri jussit: cum praedestinatio etpraescientia Dei, eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda, sermoneet actione debilem conspicit, ad divinum ministerium eligit: quia quem mundus perfastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth decor ignominiae: is ergo cujus loquelamet praescientiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale mysterium inEcclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam servum Saul de stirpe Saul quaerens, eo revelante,Miphiboseth invenit, nisi quia Redemptor noster electorum numerum discutiendo intereos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus, venit intempore. Interrogatus ergo Siba a rege, Miphiboseth filium Jonathae, in domo Machir filiiAmiel in Lodobar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit: Interpretatur enim Machir, vendens vel de infirmitate: Amiel, populus ejus dicitur:Lodobar ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et eaquae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat,eos vendibiles mundo, et ininfirmitate constitutos reperiendo, populo suo dignos verbo praedicationis ascivit,eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul servituti Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivamsuum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit: quia mediatoris nostri gratia,quae secundum Mariae vocem: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. ( Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] Et juxta prophetiam Annae: Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 8) Contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, etscientia spiritali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit ut tales sobolem gignant, qui vocetur Micha. Micha enim quis est Latine resonat, quia frequenter et in admirationempopuli tales veniunt: qui nuper e despectu mundi ablati, gloriosi in Ecclesia Dei donoapparebunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 9
    • Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? Erat autem de domo Saul servus nomine Siba. Quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. Et ait rex: Nunquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi; Superest filius Jonathan, debilis pedibus. ( S2, 9, 1, S2, 9, 2 et S2, 9, 3)