Liber Secundus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 1 : Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 12
    • Misit ergo Dominus Nathan ad David, qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, etc. ( S2, 12, 1) Sciendum est quod Nathan propheta ad David regem, non statim quando inBethsabee ipse David peccavit, a Domino missus est, sed postquam eamdem mulierem indomum suam introduxit, atque filius ex ea natus est, ut obstinatio peccati occasionemnon haberet defensionis.Cum autem a praepositis Ecclesiae hujus saeculi potentes arguuntur, prius perquasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt. Et cum rectam sententiam quasi in alterum contra se ipsi protulerint, tunc modiscongruentibus de proprio reatu feriendi sunt, et ut mentes temporali potentia tumidae,contra corripientem nequaquam se erigant, quae sibi suo judicio proprii orisligant.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 8
    • Et veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: unus habensoves et boves, alter tantummodo ovem unam; hanc unam ovem pauperi tulitdives. Audito hoc David, indignatus ait adversus hominem illum: Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omniaquae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum toleravit?Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hochomo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcit, quod nullatenus sine vindicta dimittit; sicenim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum ( S2, 12, 13); et tamen post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpaequod perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen reatumejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delictanostra sive per nos sive semetipsum resecat, etiam cum relaxat; ab electis enimsuis iniquitatum studet maculas temporali afflictione tergere, quas inperpetuum non vult vindicare. Quod vero dicit: Duo homines erant in civitate una ( S2, 12, 1), Urias et Davidintelligitur. Et addisce personas. Pauperculi ovem meliorem dicit, hoc est, uxorem ejus quae adulterata est,quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in gremio ejuscubabat. Considera pauperem incentiva pietatis habere fulcimina, in divitibus autemmulta superbia. Apud pauperes uxor, et ancilla et ministra est, et procreat filios, et ipsamater et nutrix est; apud divites autem non est ita, sed cum generaveritfilium, statim eum tradit foris, et pietatis insignia abscindit superbia. Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater. Ovis ergo in gremio ejus cubabat. Auxit parabolam narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus? Concupiscentia videlicet. Ut ergo illiusostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit; numquam enimalienas nuptias dissipavit, neque iniquis conspexit oculis, sed percussus inilla muliere perdidit castitatem, quia paululum se reddiderat remissioremsecuritate pacis. Venit peregrinus, iniqua et agrestis concupiscentia ad illum divitem; venitet ille, accepit non de gregibus suis vel armentis, ut peregrino pararetepulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubabat, et demensa edebat. Haec igitur cum audisset David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc; ovem reddet in quadruplum ( S2, 12, 5 et S2, 12, 6), et ipse gladio punietur. O judicii super effluentem justitiam! Non enim erat illa amoris fibra, utjuste non diceret. Jubet quidem in quadruplum secundum legem, lex enim praecepit furentem quadrupli restitutione vinciri; iste autem et legem est praeter gressus. Jubet quidem et ipsum interimi, et in quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium elimatum. Cum hoc audisset propheta, jactat omnem umbram imaginis, et in medium profertgladium, cum fiducia dicit: Tu es ( S2, 12, 7), rex, qui hoc opus fecisti. O sectura non gladio secans sensum doloris, sed compendio accusationis! Cumenim oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit, statimpercussit et abscidit, sine grandi plagae vulnere, hoc solummodo dicens: Tu es ( S2, 12, 7), rex. At ille velociter ad conscientiam rediens, tamquam fidelis et idoneus servus,culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et propheta respondit: Et Dominus transtulit peccatum tuum ( S2, 12, 13). Velox confessio,velocior medicina. Facto peccavit, verbo poenituit. Annuit Deus, et correctio facta est; vulnus apparuit, et sanitasrediit. Sed non fuit his propheta contentus: nam post correctionem, postpoenitentiam, post peccatorum absolutionem, psalmum eam ob causam scripsit; itaut etiam posterae generationi fiat illius passio medicina, et illius naufragiumsit aliis portus, et quibus ille vulneratus est et emendavit, alii in iisdemincidentibus ipsa possint uti medicina et emendatione sanari.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David. Veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: Unus habens oves, et boves, alter tantummodo ovem unam: hanc unam ovem pauperis tulit dives. Audito David indignatus ait adversus hominem illum: vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. Dixit autem Nathan ad David: tu es ille vir. Et dixit David ad Nathan: peccavi Domino: dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris ( S2, 12, 1, S2, 12, 2, S2, 12, 3, S2, 12, 5, S2, 12, 7 et S2, 12, 13). Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per Prophetam Domini dicta sunt, postmodum toleravit? sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur: quia nullatenus sine vindicta laxatur. Sic David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum ( S2, 12, 13), et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum culpae quam perpetraverat, exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentis absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra, sive per nos, seu per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicari.
  • Liber 2, Caput 3
    • Quod vero dicit, duo homines erant in civitate una ( S2, 12, 1): Urias, et David intelligitur, et addisce personas. Pauperculi ovem mulierem dicit: hoc est uxorem ejus, quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem, incentiva pietatis habere: in divitibus autem fulcimina multa, superbiam: apud pauperes uxor, et ancilla, et ministra est: et procreat filios, et ipsa mater, et nutrix est: apud divites autem non est ita. Sed cum generavit filium, statim eum tradit foris: et pietatis insignia abscidit superbia. Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater. Quomodo ergo in gremio ejus cubabat? Auxit parabolam narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus? concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit. Nunquam enim alienas nuptias dissipavit: neque iniquis conspexit oculis, sed percussus in illa muliere perdidit castitatem: quia paululum remissiorem se reddiderat securitate pacis. Venit peregrinus; iniqua, et agrestis concupiscentia: ad illum divitem venit. Ille non accepit de gregibus, aut armentis suis, ut peregrino pararet epulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubitabat, et de mensa edebat. Cum haec igitur audisset rex David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir ille qui fecit hoc. Ovem reddet in quadruplum, et ipse gladio punietur ( S2, 12, 5, S2, 12, 6 et S2, 12, 9). O judicii supereffluentem justitiam! non erat amoris fibra, ut juste non diceret. Jubet quidem in quadruplum secundum legem: lex enim praecipit furantem quadrupli restitutione vinciri: (voir: Ex, 22, 1) iste autem, et legem est praetergressus; jubet siquidem et ipsum interimi, et quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium eliminatum. Cum hoc audisset Propheta, jactabat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, et cum fiducia dicit: Tu es Rex, qui hoc opus fecisti. O secure, non gladio secans sensum doloris, sed in compendio accusationis. Cum hoc oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit, statim percussit et abscidit sine grandi plagae vulnere, sed hoc solummodo dicens: tu es Rex: at ille velociter ad conscientiam rediens, tanquam fidelis et idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et Propheta respondit: Dominus transtulit peccatum tuum ( S2, 12, 13). Velox confessio: velocior medicina: facto peccavit: verbo poenituit: annuit Deus: et correptio facta est; vulnus aperuit et sanitas redit; sed non fuit his Propheta contentus, nam post correptionem, post poenitentiam, post emendationem, post peccatorum absolutionem, psalmum ob hanc causam conseripsit, ita ut etiam posterae generationis fiat illius passio, medicina; ut illius naufragium sit aliis portus: et quibus ille vulneratus, emendavit, alii in iisdem incidentes; ipsa possint uti medicina, et emendatione sanari.