Liber Secundus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 25 : Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen eius, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 12
    • Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque eum in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus Amabilis Domino, eo quod diligeret, ( S2, 12, 24 et S2, 12, 25) et reliqua. In Hebraeo habetur, « et vocavit nomen ejus Dida, » id est dilectus Domini. Propter Dominum dicitur dilectus, propter suam scilicet misericordiamgratuitam, qua eum diligere dignatus est. Cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabatmanzer esse.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 12
    • Et consolatus est David uxorem suam Bersabee. Ingressusque ad eam dormivit cum ea. Quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus, ( S2, 12, 24 et S2, 12, 25) etc. Et vocavit, inquit, nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. In Hebraeo ita legitur: Et vocavit nomen ejus Ididam, id est, dilectus Domini, propter Dominum. ( Hebr, sl) Dilectus Domini propter Dominum dicitur, propter suam scilicet misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatur, cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat manzerem esse.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 12
    • Et vocavit nomen ejus amabilis Domino, eo quod diligeret cum Dominus ( S2, 12, 25). In Hebraeo ita legitur: Et vocavit nomen ejus IDDIDIA, id est, dilectus Domini propter Dominum. Dilectus Domini propter Dominum dicitur, propter suam scilicet misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatus est: cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat mamzerem esse.