Liber Secundus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 2 : Dives habebat oves et boves plurimos valde.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David. Veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: Unus habens oves, et boves, alter tantummodo ovem unam: hanc unam ovem pauperis tulit dives. Audito David indignatus ait adversus hominem illum: vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. Dixit autem Nathan ad David: tu es ille vir. Et dixit David ad Nathan: peccavi Domino: dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris ( S2, 12, 1, S2, 12, 2, S2, 12, 3, S2, 12, 5, S2, 12, 7 et S2, 12, 13). Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per Prophetam Domini dicta sunt, postmodum toleravit? sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur: quia nullatenus sine vindicta laxatur. Sic David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum ( S2, 12, 13), et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum culpae quam perpetraverat, exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentis absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra, sive per nos, seu per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicari.