Liber Secundus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 14 : Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 12
    • Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini propter verbum hoc, filius qui natus est tibi morte morietur. ( S2, 12, 13 et S2, 12, 14) Hic considerare possumus quantum valet apud Deum humilis et vera poenitentia,si ex corde fuerit. Nam David nihil aliud dixit, postquam peccatum suum increpatus a prophetacognovit, nisi uno verbo confessus est, dicens: « Peccavi Domino, » et statim veniamconsecutus est, teste propheta qui ait: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. ( S2, 12, 13) Hoc est quod scriptum est: « Si confessus ingemueris, salvus eris. » Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et vivat. ( Ez, 18) Hinciterum scriptum est: Peccator, in quacunque die conversus fuerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me. ( Ez, 33) Sic nimirum Petrus respectus a Domino flevit et peccatum negationis flendodelevit. Sic latro in momento, in extremitate vitae confitendo Deum, et peccatum suumcognoscendo, dicens: Nos digna factis recipimus, ( Lc, 23, 41) [mauvais référencement: Jn, 13] paradisum promeruit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto in ordine historiae, tantifacinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur: cur omnipotens Deus eosquos in perpetuum elegit, quos ad bonorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesosa corporalibus vitiis non custodit? Unde quia satisfieri citius credimus, breviterrespondemus: Nonnulli enim per acceptadona virtutum, per impensam gratiam bonorumoperum, in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderant non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, etiam exteriussaevire permittitur: ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriamprosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est, in corporis corruptionem cadere, quamcogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam vero eo magiserubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex apertocasu, malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum prostratiin minimisgravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui liberos inter gravioracrediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos, nonnunquam malignus spiritus de culpa adculpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat, amittit: atque unde priusvicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet inter munitum gratiae sinum, quando Deus misericordiae favorenos continet. Ecce qui de virtute se extulit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim,medicamento vulneratur. Quid enim est virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? quiaergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulneremedicamentum, ut quivirtute percutimur, vitio curemur. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, qui in multis corruunt, arctiusligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoqueligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam se aliquodeliquisse perpendit, saltem ad culpam protrahi ex culpa pertimescat, ut studiosevitentur vulnera, quibus frequenter interficit: quia valde rarum est, quod hostisnoster electorum saluti, etiam vulneribus servit. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatorisubjicit,sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationummagnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus (voir: 2Co, 12) .Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perirepoterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli,inde pie perficitur benignitas Dei: quia adversarius noster ideo obtemperat nutibussupernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Sed notandum est, quia ad hoc in Scriptura sacra virorum talium, id est David etPetri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illico et poenitentia insinuatur et venia, ut spespereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo, David cadente, nempe superbiat: de lapsu etiam suo, Davidcadente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem modoverbo superbos premit, quo verbohumiles levat, unamque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem adhumilitatis fortitudinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum,premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper sic nos divina misericordia superbientes reprimit, et ne addesperationem corruamus fulcit. Sed requirendum est, si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quidest quod omnia quae eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodumtoleravit? Sed procul dubio Dominus delet illud, sed sine ultione non deserit: autenimipse hoc homo in poenitentem punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percuTit.Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine vindicta laxatur. Sic enim David audire post conversionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum, ( S2, 12, 13) et tamen multis post cruciatibus afflictus aufugiens, reatum culpae quamperpetraverat exsolvit. Sic nos salutis vindicta, a culpa primi parentis exsolvimur, sed tamen reatumejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus: quia delictanostra, sive per nos seu per semetipsum resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere,quas in eis in perpetuum non vult videre.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 12
    • Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur ( S2, 12, 14). In Hebraeo ita legitur: Verumtamen quoniam blasphemando blasphemasti inimicos Domini, propter verbum hoc etiam et filius qui natus est tibi, morte morietur. Quod per antiphrasim dictum est: et est sensus: Salvationem tribuisti inimicis Domini, quibus insurgentibus contra populum Domini, peccato hoc tuo praepediente, non poterit eis resistere populus Domini. Insuper etiam ipsi inimici victoriosi existent propter peccatum tuum super populum Domini.