Liber Secundus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 26 : Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 99. 100. :

    Dum David ex Rabbath non vult sibi sumere palmam,

    David adire facit, qui cito coepit eam.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 12
    • Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon, ( S2, 12, 26) et reliqua. Notandum quod in Hebraeo, quando cum adjectione ponitur nominum, Rabathscribitur, sicut est hic. Quando vero sine adjectione nominum non Rabath, sed Raba scribitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 12
    • Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam; misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabath; et capienda est Urbs aquarum, ( S2, 12, 26 et S2, 12, 27) etc. Notandum quod in Hebraeo quando cum adjectione nominum ponitur Rabbath, sicut est Rabbath filiorum Ammon ( S2, 12, 26); tunc Rabbath scribitur; quando vero sine adjectione nominum non Rabbath, sed Rabba scribitur.