Liber Secundus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 9 : Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Quod vero dicit, duo homines erant in civitate una ( S2, 12, 1): Urias, et David intelligitur, et addisce personas. Pauperculi ovem mulierem dicit: hoc est uxorem ejus, quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem, incentiva pietatis habere: in divitibus autem fulcimina multa, superbiam: apud pauperes uxor, et ancilla, et ministra est: et procreat filios, et ipsa mater, et nutrix est: apud divites autem non est ita. Sed cum generavit filium, statim eum tradit foris: et pietatis insignia abscidit superbia. Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater. Quomodo ergo in gremio ejus cubabat? Auxit parabolam narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus? concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit. Nunquam enim alienas nuptias dissipavit: neque iniquis conspexit oculis, sed percussus in illa muliere perdidit castitatem: quia paululum remissiorem se reddiderat securitate pacis. Venit peregrinus; iniqua, et agrestis concupiscentia: ad illum divitem venit. Ille non accepit de gregibus, aut armentis suis, ut peregrino pararet epulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubitabat, et de mensa edebat. Cum haec igitur audisset rex David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir ille qui fecit hoc. Ovem reddet in quadruplum, et ipse gladio punietur ( S2, 12, 5, S2, 12, 6 et S2, 12, 9). O judicii supereffluentem justitiam! non erat amoris fibra, ut juste non diceret. Jubet quidem in quadruplum secundum legem: lex enim praecipit furantem quadrupli restitutione vinciri: (voir: Ex, 22, 1) iste autem, et legem est praetergressus; jubet siquidem et ipsum interimi, et quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium eliminatum. Cum hoc audisset Propheta, jactabat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, et cum fiducia dicit: Tu es Rex, qui hoc opus fecisti. O secure, non gladio secans sensum doloris, sed in compendio accusationis. Cum hoc oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit, statim percussit et abscidit sine grandi plagae vulnere, sed hoc solummodo dicens: tu es Rex: at ille velociter ad conscientiam rediens, tanquam fidelis et idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et Propheta respondit: Dominus transtulit peccatum tuum ( S2, 12, 13). Velox confessio: velocior medicina: facto peccavit: verbo poenituit: annuit Deus: et correptio facta est; vulnus aperuit et sanitas redit; sed non fuit his Propheta contentus, nam post correptionem, post poenitentiam, post emendationem, post peccatorum absolutionem, psalmum ob hanc causam conseripsit, ita ut etiam posterae generationis fiat illius passio, medicina; ut illius naufragium sit aliis portus: et quibus ille vulneratus, emendavit, alii in iisdem incidentes; ipsa possint uti medicina, et emendatione sanari.