V. 1 :
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque
boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
Quod vero dicit,
duo homines erant in civitate una
(
S2, 12, 1): Urias, et David intelligitur, et addisce personas. Pauperculi ovem mulierem
dicit: hoc est uxorem ejus, quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et
de calice
ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem, incentiva pietatis habere:
in
divitibus autem fulcimina multa, superbiam: apud pauperes uxor, et ancilla, et ministra
est:
et procreat filios, et ipsa mater, et nutrix est: apud divites autem non est ita.
Sed cum
generavit filium, statim eum tradit foris: et pietatis insignia abscidit superbia.
Erubescit
fieri nutrix, quae facta est mater. Quomodo ergo in gremio ejus cubabat? Auxit parabolam
narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus?
concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam
nominavit. Nunquam enim alienas nuptias dissipavit: neque iniquis conspexit oculis,
sed
percussus in illa muliere perdidit castitatem: quia paululum remissiorem se reddiderat
securitate pacis. Venit peregrinus; iniqua, et agrestis concupiscentia: ad illum divitem
venit. Ille non accepit de gregibus, aut armentis suis, ut peregrino pararet epulas,
sed misit
et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubitabat, et de mensa edebat. Cum haec
igitur
audisset rex David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan:
Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir ille qui fecit hoc. Ovem reddet in
quadruplum, et ipse gladio punietur
(
S2, 12, 5,
S2, 12, 6 et
S2, 12, 9). O judicii supereffluentem justitiam! non erat amoris fibra, ut juste non diceret.
Jubet quidem in quadruplum secundum legem: lex enim praecipit furantem quadrupli restitutione
vinciri:
(voir:
Ex, 22, 1)
iste autem, et legem est praetergressus; jubet siquidem et ipsum interimi, et
quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium eliminatum.
Cum hoc
audisset Propheta, jactabat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, et
cum
fiducia dicit: Tu es Rex, qui hoc opus fecisti. O secure, non gladio secans sensum
doloris, sed in compendio accusationis. Cum hoc oportuit, occultavit narrationem:
cum vero
tempus invenit, statim percussit et abscidit sine grandi plagae vulnere, sed hoc solummodo
dicens: tu es Rex: at ille velociter ad conscientiam rediens, tanquam fidelis et
idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et Propheta
respondit:
Dominus transtulit peccatum tuum
(
S2, 12, 13). Velox confessio: velocior medicina: facto peccavit: verbo poenituit: annuit Deus:
et
correptio facta est; vulnus aperuit et sanitas redit; sed non fuit his Propheta contentus,
nam
post correptionem, post poenitentiam, post emendationem, post peccatorum absolutionem,
psalmum
ob hanc causam conseripsit, ita ut etiam posterae generationis fiat illius passio,
medicina;
ut illius naufragium sit aliis portus: et quibus ille vulneratus, emendavit, alii
in iisdem
incidentes; ipsa possint uti medicina, et emendatione sanari.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis