V. 27 :
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud in
quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 22
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum
spectaculo
(
S2, 23, 21).
Vir iste Aegyptius Semei filius Jera fuit, qui maledixit David.
Sciendum autem quod idem Semei de Bahurium fuit, id est,
electis.
Ideo Aegyptius dicitur: quia opera illius Aegyptii Deum blasphemantis, quem
Moyses jubente Domino interfecit in eremo, imitatus fuit
(voir:
Lv, 24)
.
Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem.
Dignum spectaculo
(
S2, 23, 21): id est, dignum morte.
Exspectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur.
Habentem in manu hastam
(
S2, 23, 21), id est, legem Dei: quam si meditatus fuisset, permanendo in
Jerusalem, non perimeretur.
Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Jerusalem: idcirco in
eum a Banaia in virga, id est, rectitudine justitiae descensum est: et hasta
quam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est.
Et interfecit eum hasta sua
(
S2, 23, 21).
Hasta enim sua interemptus est, quia non custodiendo legem, legis censura
peremptus est.
In lege enim ita scriptum est:
Diis non detrahes, et principem populi tui non
maledices
(
Ex, 22, 27) [mauvais référencement: Ex, 22, 28]
.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)