V. 1 :
Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater
tuus erit propheta tuus.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Samuel interpretatur, nomen ejus Deus. Quem ergo nobis
Samuel convenientius insinuat, quam praedicatorum ordinem, qui ad fidem
vocatus est ex gentilitate? Quia enim fortis conversatione
est, potestate sublimis, et dum in eo speciale signum gratiae divinae
conspicitur, ad venerationem praedicationis ejus devotae auditorum
turbae deducuntur, recte nomen ejus nuncupatione declaratur.
Hinc est quod ad Moysen a Domino dicitur:
Posui te in deum Pharaonis
(
Ex, 7, 1). Hinc item in lege prohibens, ait:
Diis non detrahes
(
Ex, 22, 28). Et notandum quia cujus nomen deus dicitur, filius,
non filia fuit, quia certe pastoralis dignitas, cum infirma
conversatione deprimitur, splendore tam celsi nominis non
ornatur. Quia igitur ordo doctorum ad evangelizandi
ministerium ex gentilitate promotus excellentiae dignitatis suae
meritorum gratia impar non fuit, recte nunc dicitur:
Vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset
eum
(
S1, 7, 12). Et notandum quia hoc loco postulare dicitur
quod postulando promeruit. Apertis ergo verbis ostenditur cur
Annae primogenitus tanto nomine censeatur. Quod tale est ac
si dicat: Idcirco ei tantum nomen imposuit, quia is qui superno munere
nascitur meritorum gratia magnus fuit. Sed ut ostendatur quo
studio eum provida mater foveat, sequitur:
Ascendit autem vir ejus Helcana, et omnis domus,
ut immolaret hostiam solemnem, et votum suum; et Anna non
ascendit. Dixit enim viro suo: Non vadam, donec
ablactetur infans.
(
S1, 1, 21 et
S1, 1, 22)
Liber 3, Caput 4
Et ut attentius meliorandae vitae propositum commendent, inculcando
repetunt, dicentes: Facietis similitudines anorum vestrorum, et
murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam,
si forte relevet manum suam a vobis, a diis vestris, et a terra
vestra. Eis, quae praedictae sunt,
similitudinibus factis, Deo gloriam dare, est de studio boni operis, et
de aestimatione humilitatis, in semetipso inaniter non gloriari; sed Dei
omnipotentis laudibus omne quod agitur impendere. Et quia
dicunt:
Si forte relevet manum suam a vobis
(
S1, 6, 5)
: quid aliud in hoc verbo dubitationis accipitur, nisi quia
difficilis ostenditur reconciliatio criminosorum? Unde et per
Jonam dicitur:
Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus
(
Jon, 3, 2)
? Quia ergo, si forte relevet manum, dicitur, commoveri
ad poenitentiae lacrymas cum magna fortitudine debemus: quia etsi hi qui
poenitentiam austeram faciunt, vix fiduciam salutis inveniunt,
negligentes salvi fieri quando possunt? Quae profecto
reconciliationis difficultas si in poenitentium aestimatione tenetur,
apud omnipotentem Deum nequaquam invenitur: quia et dum Ninivitae velut
pro difficili reconciliatione gravi poenitentia se dejiciunt,
omnipotentis Dei misericordiam facile meruerunt. Et cum
prophetae Joelis voce acri se Deo populus lamento prostraret, egit
profecto, ut qui videbatur ad placandum difficilis, ejus iram
levigaret. Nam statim in eo scriptum est:
Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo
suo
(
Jl, 2, 18)
. Manus itaque relevatur, cum mens in poenitentia
valide compuncta ad consecutae misericordiae donum, divina aspiratione
sustollitur. Et quia, ut dixi, in initio nascentis Ecclesiae,
sicut generalis peccatorum conversio, ita et generalis erat
reconciliatio conversorum: manus Dei, quae relevanda asseritur, et ab
auditoribus, et a diis eorum, et a terra relevanda
perhibetur. Per deos namque sublimes et sapientes viri
designantur. Nam et ad Moysen Dominus dicit:
Posui te in deum Pharaonis
(
Ex, 7, 1). Et in Legis etiam mandato praecipitur:
Diis non detrahes
(
Ex, 22, 28). Per terram vero, simplicium vita
exprimitur: quia dum praedicationem superiorum, velut coeli pluviam in
se cadentem, recipiunt, de irrigatione verbi fructum proferunt bonae
operationis. A diis ergo, et a terra manus Domini relevatur,
cum tam sapientes, quam simplices ad certitudinem divinae indulgentiae
aut occulto et spiritali solatio, aut praedicatorum judicio reducuntur,
Unde et is, qui paulo superius deaurari membra monuerat, dicens:
Exhibete membra vestra servire justitiae in
sanctificationem
(
Rm, 6, 19). , quasi relevatae manus Domini judicium
proferens, ait:
Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo,
habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero
vitam aeternam
(
Rm, 6, 22)
. Hinc iterum conversis a nequioris vitae deformitate,
integrum auri fulgorem mirabatur, dicens:
Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino
(
Ep, 5, 8)
. Hinc idem suos collaudans, ait:
In medio nationis pravae et perversae, in quibus lucetis,
quasi luminaria in mundo
(
Ph, 2, 15). Factis igitur ex auro similitudinibus
anorum et murium, et data Deo gloria, manus Domini relevatur: quia post
poenitentiae luctum, post meliorationem vitae, et aestimationis
humilitatem, ad plenam omnipotentis Dei misericordiam peccatores
reducuntur. Et quia ista omnia adhuc per consilium
praecipiuntur; praedicatorum vero consilium alii devote perficiunt, alii
vero contemnunt, qui de bonae vitae splendore bonos laudibus efferunt,
contra superbos per invectionem increpationis accenduntur.
Nam sequitur:
Quare aggravatis corda vestra, sicut Aegyptus, et
Pharao
(
S1, 6, 6)?
Liber 5, Caput 4
Achias namque umbraculum nostro sermone dicitur. Quid vero
per umbraculum hoc in loco, nisi protectio designatur? Qui
ergo in sancta Ecclesia minores quoslibet ab occultis adversariis
protegunt, per umbraculum recte designantur. Qui autem
umbraculo residet, ardorem solis sentire non potest. Cur vero
in sacro eloquio umbracula praedicantur, nisi quia etiam solem reprobum
ostendunt, quo viror mentis exuritur? De quo nimirum sole
Veritas in divisione seminum dicit:
Orto sole, aruerunt.
(
Mt, 13, 6) Fervens quippe ardor concupiscentiae sol est, qui
velut luce candeat, sed qui mentem, cui lucet, exurat. Dum
ergo majorum exhortationibus omnium concupiscentiarum blandimenta
respuimus, quo alibi, quam in umbraculo amoeno substernimur, ubi
tentationum incendia declinemus? Sed diminutive umbraculum
Ecclesiae minister dicitur, ut Redemptori nemo comparetur. De
illius namque protectione sponsa in Canticis gloriatur, dicens:
Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi.
(
Ct, 2, 3) Et Psalmista deprecans, ait:
Sub umbra alarum tuarum protege me.
(
Ps, 16, 8) [mauvais référencement: Ps, 16, 9]
Sed unde tantus Achias iste procedit, exponitur, quia filius
Achitob esse memoratur.
Achitob, frater meus bonus dicitur. Quis igitur iste frater
bonus intelligitur, nisi Redemptor noster? Frater quippe,
quia naturae nostrae particeps: sed bonus, qui naturam nostram quam
suscepit, ab aeterna morte liberavit. Vel bonus, quia omnes
nos mali sumus, dicente ipso:
Si vos mali cum sitis, nostis bona data dare filiis
vestris.
(
Mt, 7, 11) Achias ergo filius Achitob dicitur: ut qui in Ecclesia
potentes sunt, eorum potentia ex sola Redemptoris imitatione eis inesse
sentiatur. Idem vero Achitob frater Ichabot asseritur, quia a
translatione gloriae nuncupatur. Nam Redemptor noster
secundum carnem de Judaeorum gente est natus. A quo nimirum
populo, quia omnis ornatus templi, omnes sacrificiorum ritus, omnia
Scripturarum mysteria ad gentilem populum transierunt, translatio
gloriae in Achitob fratre recte memoratur. Ipse quoque
Achitob Phinees fuisse filius dicitur: quia Judaicus populus in erroris
sui perfidia, qua se mersit, ejusdem gentis suae doctores se valde
nequiores habuit. Unde et idem Phinees, os mutum, sive, ori
parcens interpretatur. Os quippe dicitur, quia per eumdem
populum Dominus locutus est. Sed mutum os nunc esse
cognoscitur, quia dum Redemptorem repulit, loquentem in se olim Spiritum
pariter amisit. Qui etiam ori parcens recte dicitur, quia sic
semel in reatu tanti sanguinis cecidit, ut per poenitentiam, et
confessionem ad eum converti nequaquam possit. Ori igitur
parcens dicitur, quia confitendo pie erubescere dedignatur.
Quo contra beatus Job ex persona conversorum promittit, dicens:
Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus
mei.
(
Jb, 7, 11) Sed quia item religionis dignitatem in patriarchis et
prophetis habuit, idem Phinees ex Heli sacerdote Domini natus
asseritur. Heli quippe Deus meus, Silo missus
interpretatur. Dii vero aliquando in sancta Scriptura electi
praedicatores intelliguntur. Unde et ad Moysen a Domino
dicitur:
Posui te Deum Pharaonis.
(
Ex, 7, 1) Et in lege praecepit dicens:
Diis non detrahes.
(
Ex, 22, 28) Pater ergo Phinees, Deus meus dicitur, quia nimirum
Judaicus populus eorum secundum litteram Scripturas imitatur, qui verbum
Dei et revelata mente meruerunt cernere, et theca litterae ne videretur
occultare. Hos nimirum per semetipsam Veritas ostendit, cum
verba Psalmistae exposuit, dicens:
Illos dixit Deos, ad quos factus est sermo Dei.
(
Jn, 10, 35) In Silo autem natus asseritur: quia Judaicus populus,
licet carnaliter, adhuc tamen in Scripturis spiritualibus
eruditur. Quia ergo electus quisque et sapiens in sancta
Ecclesia natum Dominum ex Judaico populo per doctrinam sequitur, Achias,
qui umbraculum dicitur, filius Achitob fratris Ichabot, filii Phinees,
filii Heli esse perhibetur. Qui etiam ephod portare
describitur, ut aperte monstretur quia protegere alios nequaquam potest,
qui pulchritudine bonae conversationis, luceque non fulget.
Sequitur:
Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
(
S1, 14, 3)
Commentaires
Gregorius I (540-604)