Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 6 : quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Et ut attentius meliorandae vitae propositum commendent, inculcando repetunt, dicentes: Facietis similitudines anorum vestrorum, et murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, a diis vestris, et a terra vestra. Eis, quae praedictae sunt, similitudinibus factis, Deo gloriam dare, est de studio boni operis, et de aestimatione humilitatis, in semetipso inaniter non gloriari; sed Dei omnipotentis laudibus omne quod agitur impendere. Et quia dicunt: Si forte relevet manum suam a vobis ( S1, 6, 5) : quid aliud in hoc verbo dubitationis accipitur, nisi quia difficilis ostenditur reconciliatio criminosorum? Unde et per Jonam dicitur: Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus ( Jon, 3, 2) ? Quia ergo, si forte relevet manum, dicitur, commoveri ad poenitentiae lacrymas cum magna fortitudine debemus: quia etsi hi qui poenitentiam austeram faciunt, vix fiduciam salutis inveniunt, negligentes salvi fieri quando possunt? Quae profecto reconciliationis difficultas si in poenitentium aestimatione tenetur, apud omnipotentem Deum nequaquam invenitur: quia et dum Ninivitae velut pro difficili reconciliatione gravi poenitentia se dejiciunt, omnipotentis Dei misericordiam facile meruerunt. Et cum prophetae Joelis voce acri se Deo populus lamento prostraret, egit profecto, ut qui videbatur ad placandum difficilis, ejus iram levigaret. Nam statim in eo scriptum est: Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo ( Jl, 2, 18) . Manus itaque relevatur, cum mens in poenitentia valide compuncta ad consecutae misericordiae donum, divina aspiratione sustollitur. Et quia, ut dixi, in initio nascentis Ecclesiae, sicut generalis peccatorum conversio, ita et generalis erat reconciliatio conversorum: manus Dei, quae relevanda asseritur, et ab auditoribus, et a diis eorum, et a terra relevanda perhibetur. Per deos namque sublimes et sapientes viri designantur. Nam et ad Moysen Dominus dicit: Posui te in deum Pharaonis ( Ex, 7, 1). Et in Legis etiam mandato praecipitur: Diis non detrahes ( Ex, 22, 28). Per terram vero, simplicium vita exprimitur: quia dum praedicationem superiorum, velut coeli pluviam in se cadentem, recipiunt, de irrigatione verbi fructum proferunt bonae operationis. A diis ergo, et a terra manus Domini relevatur, cum tam sapientes, quam simplices ad certitudinem divinae indulgentiae aut occulto et spiritali solatio, aut praedicatorum judicio reducuntur, Unde et is, qui paulo superius deaurari membra monuerat, dicens: Exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem ( Rm, 6, 19). , quasi relevatae manus Domini judicium proferens, ait: Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam ( Rm, 6, 22) . Hinc iterum conversis a nequioris vitae deformitate, integrum auri fulgorem mirabatur, dicens: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino ( Ep, 5, 8) . Hinc idem suos collaudans, ait: In medio nationis pravae et perversae, in quibus lucetis, quasi luminaria in mundo ( Ph, 2, 15). Factis igitur ex auro similitudinibus anorum et murium, et data Deo gloria, manus Domini relevatur: quia post poenitentiae luctum, post meliorationem vitae, et aestimationis humilitatem, ad plenam omnipotentis Dei misericordiam peccatores reducuntur. Et quia ista omnia adhuc per consilium praecipiuntur; praedicatorum vero consilium alii devote perficiunt, alii vero contemnunt, qui de bonae vitae splendore bonos laudibus efferunt, contra superbos per invectionem increpationis accenduntur. Nam sequitur: Quare aggravatis corda vestra, sicut Aegyptus, et Pharao ( S1, 6, 6)?