V. 15 :
Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant
vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt
holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Quae sunt ligna plaustri arcae Dei, nisi sanctae Scripturae sententiae,
et exempla justorum? Bethsamitae quippe ligna concidunt, cum
secretioris vitae praepositi subjectorum suorum mentibus Scripturarum
sensus subtilius aperiunt, cum excellentiora exempla Patrum ad eorum
imitationem proferunt; ut in eorum cordibus superni amoris flamma tanto
ferventius ardeat, quanto fomentum incendii, velut concisa ligna, citius
subministrant. Plaustri quippe ligna sunt, quia mens per Dei
gratiam renovata, ea per memoriam retinet. De quibus profecto
lignis sanctus legislator decernit, dicens:
Ignis in altari meo semper debet esse: quem nutriat
sacerdos, suggerens mane ligna per singulos dies
(
Lv, 6, 12)
. Quia vero concidi ligna memorantur, apertius
indicant, quia contemplativae vitae puritatem quaerentibus, non communia
de sacro eloquio, sed altiora et excellentia quaeque pandenda sunt; ut
eo fortius se in alta videndo sublevent, quo eis nobiliora bona quae
audiunt magis placent. Unde et bene subjungitur:
Quia vaccas imposuere super ea in holocaustum
Domino. Holocaustum namque combustum
dicitur. Cum ergo ligna conciduntur, holocausta desuper
impositis vaccis fiunt: quia qui eximia de Scripturis devota mente
suscipiunt, quo in superna se desideria altius extendunt, eo nil in eis
deseritur, quod non divini amoris flamma comburatur. Et tunc
quidem curare doctorem necesse est, ut religiosi subjecti alta
considerent, et tamen per aestimationem de se alta non teneant; ne, quo
celsius summa videndo proficiunt, per elationem corruentes, periculosius
elidantur. Unde et hic quoque subditur:
Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae
erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super
lapidem grandem
(
S1, 6, 15).
Liber 3, Caput 4
Levitae interpretantur assumpti. Qui ergo sunt Levitae, nisi
qui sic sunt divina gratia confirmati, ut a sancto Spiritu deseri
nunquam possint? Arcam quippe Levitae deponunt, cum perfecti
praedicatores suos subjectos admonent, ut eos spiritalis scientia
nequaquam inflet. Capsellam quoque cum vasis aureis deponunt,
cum eos etiam de vitae splendore conveniunt, ut eo de se humilius
sentiant, quo etiam Redemptorem nostrum ad exaltationis suae praemium,
eorum quisque jam pervenisse didicit, quia de se inaniter alta non
sensit. Bene itaque deposita arca, et vasa aurea super
grandem lapidem posita memorantur: quia inter dona sublimia de se
humiliter sapere illi verius possunt, qui Redemptoris magnitudinem et
humilitatem recolere saepius didicerunt. Nam deponere arcam
Dei, et super lapidem grandem volebat ponere, qui dicebat:
Hoc sentite in vobis, quod in Christo
Jesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est se esse aequalem Deo; sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit
se factus obediens usque ad mortem crucis
(
Ph, 2, 5). Sed qui de subditorum cordibus amoris
hostiam ministerio praedicationis Deo immolant, de suis etiam mentibus
excellentiora valde oblationum dona repraesentant. Unde et
subditur:
Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et
immolaverunt victimas in die illa Domino
(
S1, 6, 15).
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro.
(
S1, 6, 18)
Quod dicit quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos,
et postea subjungit:
Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro,
(
S1, 6, 18) ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt, et
quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter civitates quasi
capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non solum ab iis qui in
civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant absque muro: hoc est tam a minimis
quam a maximis collecta est, ut sicut periculum erat omnium, ita oblatio esset
universorum. Sic igitur omnes dederunt per universam regionem a fine usque
ad finem, hoc est quod sequitur:
Et usque ad Abel magnum?
(
S1, 6, 18) lapidem dicit de quo superius dixerat:
Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri: vaccasque
imposuerunt super ea.
(
S1, 6, 14)
Hic ergo lapis quasi terminus erat terrae Philisthiim, et Israel usque ad
quem Philisthaei arcam Domini prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta,
holocausta obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae
erant absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus Domino
persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod dicitur:
Usque ad Abel magnum,
(
S1, 6, 18) usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum nomen lapidem sonat.
Abel enim Hebraice
lapis
(
S1, 6, 14) dicitur, ut proprium nomen ex communi vocabulo derivatum intelligatur.
Super quem lapidem posuerunt arcam Domini
(
S1, 6, 15) sicut superius dictum est:
Quae arca erat usque in illa die,
(
S1, 6, 18) quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo
etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt, sed foris
dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri Cariathiarim
non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt illi.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia
plebis.
(
S1, 6, 19)
Quidam per septuaginta viros majores et principes populi intelligendos
putant. Ut quod sequitur:
Quinquaginta millia plebis,
(
S1, 6, 19) sic accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum
foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in Hebraeo plebis non
habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant:
Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia;
(
S1, 6, 19) ac si dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de
populo, neque hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum
prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente civitati
Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens:
Eo quod vidissent arcam Domini;
(
S1, 6, 19) scilicet non reverenter, neque cum timore, ut tantam rem decebat; sed audacter
irruentes respexissent arcam Domini. Dignum quippe fuerat, ut quia
Philisthaeos, qui digni non erant arcam Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate
percussos audierant: ipsi quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et
timore ad illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione
percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in sequentibus,
cum
ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet, percussus periit, quia inclinato
vehiculo, et ruinam minitanti auxilium laturus majestatem praesidentis non
cogitavit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Hugo de Sancto Victore -1141