Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 14 : et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 37. 38. :

    Utraque vacca rudis mugit vitulo remanente,

    Iunctaque fert arcam Bethsamis absque duce.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Oculos quippe elevant: quia dum de se alta non sentiunt, aestimatione sua velut in plano sunt. Oculos elevant: quia eos, quos divina gratia dignos aspiciunt, in alto positos meritorum culmine contemplantur. Sed elevantes oculos arcam vident: quia quo se humilius per aestimationem dejiciunt, proximorum bona cognoscere melius possunt. Ea etenim veritas, quae superborum corda per semetipsam deserit, illa eis etiam dona, quae confert humilibus, abscondit; ut velut obcaecati penitus, nec in terra diffusum jam solem videant, qui ejus claritatis radios videre in coelo desierunt. Sed quia regressionem arcae Dei ad propositum contemplativae vitae retulimus, elevatio etiam oculorum ad studium discernendorum spirituum non inconvenienter referri potest. Bethsamitae quippe oculos levant, cum vitae secretioris proposito confluentium ad se dona, subtili inspectione considerant; cum intenta mente discutiunt, an vitae altioris propositum, quod accedendo expetunt, recta validaque intentione prosequantur. Levare igitur oculos eis est novitiorum spiritum altius considerare. Sed levantes oculos arcam Dei respiciunt: quia dum subtilius ejus conversiones discutiunt, quia virtutum spiritualium gratia fulgeant, deprehendunt. Et quia per affectum dilectionis, de cognitis eorum bonis hilarescunt, apte subjungitur: Et gavisi sunt, cum venissent ( S1, 6, 13). Sequitur: Et venit plaustrum in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi ( S1, 6, 14).
  • Liber 3, Caput 4
    • Sed habet vita secretior delicias in amoenitate visionis, habet ingentem laborem in strenuitate certaminis; quia nimirum divina praemia sicut ex triumpho consequimur, ita et strenue dimicando custodimus. Bene ergo de veniente in agrum Jesu plaustro subjungitur: Et stetit ibi. Stare quippe ad praelii custodiam pertinet, non ad pacis quietem. Stetit quippe plaustrum in agro; quia etsi mens, amoena jam illius supernae, et semper virentis patriae videndo atque amando inhabitat; tamen quod amorem visionis delectabiliter possidet, sine incessantis curae sollicitudine nequaquam servat. Sed nimirum in tanto agone posita mens humana deficeret, si ille, qui humanam infirmitatem in sua divinitate roboravit, ei praesentiae suae auxilium non praeberet. Quare et causam exponens, qua stare in agro plaustrum potuerit, addidit, dicens: Erat enim ibi lapis magnus ( S1, 6, 14).
  • Liber 3, Caput 4
    • Lapis quippe magnus Redemptor intelligitur generis humani. De quo lapide per Psalmistam dicitur: Lapidem hic quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli ( Ps, 117, 22) . Hinc doctor egregius collaudans, ait: Superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu ( Ep, 2, 20) , in quo et vos tanquam lapides vivi superaedificamini ( 1P, 2, 5) . Et magnus quidem lapis dicitur: quia incomparabili fortitudine praedicatur. Cum ergo venisse et stetisse in agro plaustrum dicitur, additum est: Erat ibi lapis magnus: ut latentibus mysteriis designaret: quia contemplativae vitae dediti, servare dona tam ingentia ideo possunt, quia juxta eum per gratiam sunt, a quo eadem dona perceperunt. Sequitur: Et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea in holocaustum Domino ( S1, 6, 14).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle. Et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus. Et conciderunt ligna plaustri, ( S1, 6, 12, S1, 6, 13 et S1, 6, 14) et reliqua. Jam enim superius dictum est, quod Bethsamis domus solisinterpretaretur. Sed nunc quae alia potest in hoc loco esse domus solis, nisi sancta Ecclesia, aSole justitiae illustrata? Et quid est Bethsamitas invalle frumenta metere, nisidoctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare? Quis est lapis in agroJosue, nisi Christus Dominus in Ecclesia sua? Ligna vero illa plaustri, ipsius Christipraefigurasse crucis mysterium non dubium est. Vaccas vero super lapidem immolare, est conversos sanctos a saeculo in Christiimitatione mortificare.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro. ( S1, 6, 18) Quod dicit quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos, et postea subjungit: Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, ( S1, 6, 18) ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt, et quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter civitates quasi capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non solum ab iis qui in civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant absque muro: hoc est tam a minimis quam a maximis collecta est, ut sicut periculum erat omnium, ita oblatio esset universorum. Sic igitur omnes dederunt per universam regionem a fine usque ad finem, hoc est quod sequitur: Et usque ad Abel magnum? ( S1, 6, 18) lapidem dicit de quo superius dixerat: Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri: vaccasque imposuerunt super ea. ( S1, 6, 14) Hic ergo lapis quasi terminus erat terrae Philisthiim, et Israel usque ad quem Philisthaei arcam Domini prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta, holocausta obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae erant absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus Domino persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod dicitur: Usque ad Abel magnum, ( S1, 6, 18) usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum nomen lapidem sonat. Abel enim Hebraice lapis ( S1, 6, 14) dicitur, ut proprium nomen ex communi vocabulo derivatum intelligatur. Super quem lapidem posuerunt arcam Domini ( S1, 6, 15) sicut superius dictum est: Quae arca erat usque in illa die, ( S1, 6, 18) quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt, sed foris dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri Cariathiarim non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt illi. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. ( S1, 6, 19) Quidam per septuaginta viros majores et principes populi intelligendos putant. Ut quod sequitur: Quinquaginta millia plebis, ( S1, 6, 19) sic accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in Hebraeo plebis non habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant: Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia; ( S1, 6, 19) ac si dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de populo, neque hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente civitati Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens: Eo quod vidissent arcam Domini; ( S1, 6, 19) scilicet non reverenter, neque cum timore, ut tantam rem decebat; sed audacter irruentes respexissent arcam Domini. Dignum quippe fuerat, ut quia Philisthaeos, qui digni non erant arcam Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate percussos audierant: ipsi quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et timore ad illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in sequentibus, cum ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet, percussus periit, quia inclinato vehiculo, et ruinam minitanti auxilium laturus majestatem praesidentis non cogitavit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 4
    • Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri ( S1, 6, 14). Lapidem istum Hebraei aram ab Abraham aedificatam intelligunt.