V. 20 :
et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius
et ad quem ascendet a nobis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Qui sunt Bethsamitae percussi, nisi falsa contemplatione decepti
haeretici? Bethsamitae enim non veritate fuerunt, sed
praesumptione. Dum igitur arcam videre in lapide
praesumerent, percussi sunt: quia cum Domini ac Redemptoris nostri
sacramenta indigni discuterent, aeternae damnationis laqueis, per
fallaciam proprii sunt depressi erroris. Quid est autem, quod
de populo septuaginta viri, de plebe autem quinquaginta millia percussa
sunt? Sed quia appellatione populi etiam urbium nobiles
continentur, plebs autem vulgus est reliquum sine nobilibus, potest hoc
colligi: quia haereticorum alii inter alios, quasi nobiles exstiterunt,
qui in munditia operum, solo errore perierunt; caeteri vero quasi plebis
rusticitatem secuti, cum errore fidei obscurati sunt sorde pravae
operationis. Unde et alii quinquagenario, alii septuagenario
numero exprimuntur: quia et illi per quinque sensus corporis concepta
flagitia perfecerunt; illi dum falso sibi dona ascriberent spiritus
septiformis, aeterna obruti sunt caligine caecitatis. Et quia
de eorum percussione veri fideles contristati sunt, sequitur:
Dixeruntque Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu
Domini Dei sancti hujus
(
S1, 6, 20)? Quasi etenim veri fideles, sed simplices,
dicant: Si tam sapientes et philosophi in summae veritatis cognitione
falluntur, indocti et simplices quando venire ad ejus notitiam
possunt? Sed etsi de sua mensura diffidunt, donum tamen
divinae cognitionis adesse Ecclesiae non diffidunt. Quare et
subditur:
Et ad quem ascendet a nobis
(
S1, 6, 20)?
Liber 3, Caput 4
A nobis quippe Dominus ascendit, quando id quod de ejus cognitione
nobis absconditur, per electorum fidelium vocem praedicatur.
Velut ascendere namque ejus a nobis est, quod simplicioribus, sive
infirmioribus, de aeterna contemplatione celaverit, sublimibus per
humilitatem cordibus revelare. Quid est ergo dicere:
Ad quem ascendet a nobis
(
S1, 6, 20): nisi dignum doctorem quaerere, qui sic divina
praedicet, ut a via veritatis non erret? In quibus etiam
verbis, si historicum sensum requirimus, aperte cognoscimus: quia qui
ideo mortui sunt quia arcam Domini viderunt, intelligimus nempe quod
eadem visione digni non fuerunt. Merito igitur, qui percussos
aspiciunt, dicunt:
Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus
(
S1, 6, 20)? Nam si hi qui indigni sunt videndo
moriuntur, contrectantes, quomodo vivunt? Bethsamitae quidem
in sancta Ecclesia sunt mortui sacerdotes, et ministri sacri altaris
reprobi; quia de domo quidem solis justitiae sunt dignitate ministerii,
non virtute et gratia sanctitatis. Bethsamitae quidem sunt:
quia per sacrae oblationis officium conversantur in domo Dei; sed tanto
sunt acriori damnatione percutiendi, quanto non solum videre audent
sacra mysteria, sed contrectare, quanto non jam veteris Testamenti arcam
respiciunt, sed, quod omnia superat, indigne se corpori et sanguini
ingerunt Redemptoris: quos percussos insinuat Paulus, dicens:
Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et
bibit
(
1Co, 11, 29)
. Veri etenim fideles dicunt:
Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus
(
S1, 6, 20)? Altitudinem quippe tantae administrationis
considerant, et tanti sacramenti dignitatem formidant. Sed
dum tantae rei subire officium metuunt, qui id exhibere valeant,
digniores quaerunt. Unde et sequitur:
Et ad quem ascendet a nobis
(
S1, 6, 20). Quasi ergo sacra mysteria humiliter
fugientes, dicant: Quia nos infirma conversatione percutimur ministri ex
altiori vita quaerendi sunt, quos dum in altissimam virtutum
sanctificationem conversatio sublimis erigit, assistere Deo per officium
tantae oblationis possint. Sequitur:
Miserunt ergo nuntios ad habitatores Cariathiarim,
dicentes: Remiserunt Philisthiim arcam Domini, descendite et
reducite eam ad vos
(
S1, 6, 21).
Liber 3, Caput 5
Quia vero nos superius plaustrum Scripturam sacram, arcam vero
scientiam ejus spiritalem esse diximus, vaccas quoque electas animas,
timor Bethsamitarum, quem inesse electis ostendimus in oblatione
sacramenti, potest referri etiam ad onus praelationis. Non
enim minor sanctitas idonea est animabus instruendis, quam offerendis
sacris mysteriis. Et idcirco Bethsamitae perhibentur
percussi: quia plerique vivunt subditi, qui moriuntur
praelati. Habet enim arca Dei etiam extrinsecus
pulchritudinem, quam si minister infirmus non ad spiritalem
venerationem, sed ad concupiscentiam saecularem inspexerit, nequaquam
vivit. Bene itaque causa percussionis eorum declaratur, cum
dicitur: Quia viderunt arcam Dei. Quid
est enim, viderunt, nisi quia ejus gloriam videndo
concupierunt? Nunc autem, auctore Deo, per orbem universum
sanctae Ecclesiae gloria est copiosa. Quae profecto gloria,
quia a reprobis sacerdotibus saeculariter appetitur, Bethsamitae viri
arcam Dei exterius videndo moriuntur. Non enim spiritalem
ejus honorem pro interna virtutum gloria appetunt, sed ut arcae Dei
splendorem rapiant, et ecclesiasticae praelationis fulgorem, in flore
saeculi suis cultibus ferant. Arca quoque Dei male foris ad
percussionem respicitur, quando flagitiosi praepositi subditarum
personarum exteriori specie devicti, ad carnalem concupiscentiam
pertrahuntur. Viri timore ingentem multitudinem
concupiscentiae telo prostratam intuentes, dicunt:
Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus
(
S1, 6, 20)? Stat quippe, in conspectu Dei, qui fortis
est in ordine divini ministerii. Stare etenim fortitudinis
est, ministrare obsequii. Stare ergo in conspectu Dei
dicitur, qui ordinem superni officii in altitudine disponit dignae
conversationis; qui in ministerio quo fungitur nullo appetitu
ecclesiastici honoris decipitur, nulla carnali concupiscentia
superatur. Quia vero tam idonei ministri raro inveniuntur,
merito dicunt:
Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus
(
S1, 6, 20)? Et quia tantum onus parvuli Christi viris
fortioribus deserunt, subdunt:
Et ad quem ascendet a nobis
(
S1, 6, 20)? Quomodo autem ad habitatores Cariathiarim
miserint, quomodo arcam Dei in domum Aminadab intulerint, quomodo
Eleazarum sanctificaverint, sicut supra expositum est, non
mutamus.
Et factum est ex quo arca Dei mansit in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies
(voir:
S1, 7, 2)
. Si ad historiam respicimus, dies mansionis
arcae multiplicati sunt, quia illic multo tempore fuit. Unde
et subditur:
Erat enim annus vicesimus
(
S1, 7, 2). Et ad quid istam dierum multiplicationem
introduxerit, subdens, ait:
Et requievit omnis Israel post Dominum
(
S1, 7, 2). Quae nimirum requies in illo veteri populo
non bonorum operum, sed bonae devotionis intelligenda est.
Nam sequitur:
Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in
toto corde vestro revertimini ad Deum, auferte deos alienos
de medio vestrum, Baalim et Astaroth; et praeparate corda
vestra Domino, et servite ei soli, et liberabit vos de manu
Philisthiim
(
S1, 7, 3).
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 6
Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti hujus, et ad quem ascendet a
nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim,
dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini.
Descendite et ducite eam ad vos.
(
S1, 6, 20 et
S1, 6, 21) [mauvais référencement: S1, 7]
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et duxerunt arcam Domini, et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem
filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam
Domini,
(
S1, 7, 1) etc. Quod autem postquam percussi sunt viri
Bethsamitae, eo quod indigne viderent arcam Domini, miserunt eam ad
Cariathiarim; quid significare melius potest quam translationem
Testamenti Domini a populo Judaico ad gentes? Quia cum illi a patrum
orbita deviantes, carnali observantia, et Pharisaicis superstitionibus
legem foedarent, Salvatoris dicta spernebant, et per ministros Novi
Testamenti verbum salutis illis praedicari penitus recusabant.
Unde dicunt ad eos apostoli post resurrectionem Domini:
Vobis, inquiunt, oportebat primum praedicare verbum Dei: sed
quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes.
(
Ac, 13)
(voir:
Hier, sl)
Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, civitas est saltuum, una
de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Judae, euntibus ad
Heliopolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta,
quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut Jeremias scribit.
(voir:
Jr, 26)
Sed in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim
(voir:
Ch1, 11)
.
Et interpretatur ipsa Cariathiarim civitas vel villa
silvarum. De qua civitate mystice in psalmo scriptum est:
Inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in
campis silvae.
(
Ps, 131, 5 et
Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi, et
atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat.
Civitas enim silvarum, id est, conventus gentium, efficitur
locus aptus ad suscipiendam arcam Domini in domum videlicet Abinadab,
qui interpretatur Pater meus spontaneus, qui cum Psalmista
dicere possit:
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo,
Domine, quoniam bonum est.
(
Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 52] Gabaa interpretatur collis vel sublimitas. Ibi
Eleazar filius Abinabad constituitur sacerdos, ut custodiat arcam
Domini. Eleazar quippe Dei adjutorium interpretatur.
Et bene qui custodit arcam Domini, Dei adjutorium dicitur;
quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Deum referunt.
Unde dicit Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Dominum, non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit
ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
(
2Co, 3)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)