Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 21 : miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • A nobis quippe Dominus ascendit, quando id quod de ejus cognitione nobis absconditur, per electorum fidelium vocem praedicatur. Velut ascendere namque ejus a nobis est, quod simplicioribus, sive infirmioribus, de aeterna contemplatione celaverit, sublimibus per humilitatem cordibus revelare. Quid est ergo dicere: Ad quem ascendet a nobis ( S1, 6, 20): nisi dignum doctorem quaerere, qui sic divina praedicet, ut a via veritatis non erret? In quibus etiam verbis, si historicum sensum requirimus, aperte cognoscimus: quia qui ideo mortui sunt quia arcam Domini viderunt, intelligimus nempe quod eadem visione digni non fuerunt. Merito igitur, qui percussos aspiciunt, dicunt: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ( S1, 6, 20)? Nam si hi qui indigni sunt videndo moriuntur, contrectantes, quomodo vivunt? Bethsamitae quidem in sancta Ecclesia sunt mortui sacerdotes, et ministri sacri altaris reprobi; quia de domo quidem solis justitiae sunt dignitate ministerii, non virtute et gratia sanctitatis. Bethsamitae quidem sunt: quia per sacrae oblationis officium conversantur in domo Dei; sed tanto sunt acriori damnatione percutiendi, quanto non solum videre audent sacra mysteria, sed contrectare, quanto non jam veteris Testamenti arcam respiciunt, sed, quod omnia superat, indigne se corpori et sanguini ingerunt Redemptoris: quos percussos insinuat Paulus, dicens: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit ( 1Co, 11, 29) . Veri etenim fideles dicunt: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ( S1, 6, 20)? Altitudinem quippe tantae administrationis considerant, et tanti sacramenti dignitatem formidant. Sed dum tantae rei subire officium metuunt, qui id exhibere valeant, digniores quaerunt. Unde et sequitur: Et ad quem ascendet a nobis ( S1, 6, 20). Quasi ergo sacra mysteria humiliter fugientes, dicant: Quia nos infirma conversatione percutimur ministri ex altiori vita quaerendi sunt, quos dum in altissimam virtutum sanctificationem conversatio sublimis erigit, assistere Deo per officium tantae oblationis possint. Sequitur: Miserunt ergo nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Remiserunt Philisthiim arcam Domini, descendite et reducite eam ad vos ( S1, 6, 21).
  • Liber 3, Caput 4
    • Cariathiarim dicitur, civitas eorum. Quae est sanctorum civitas, nisi illa Jerusalem quae sursum est? Qui sunt ergo habitatores ejus, nisi perfecti viri ab amore mundi alta conversatione separati? Quorum profecto unus caeteris efficacior ait: Nostra conversatio in coelis est ( Ph, 3, 20) . Ad hos quippe nuntii mittendi sunt, ut Dei arcam suscipiant: quia ad electionem sacerdotum viri sancti non solum recipiendi sunt, sed etiam invitandi. Et notandum, quia viris sublimioribus per nuntios dicitur: Descendite et reducite eam ( S1, 6, 21). Descendunt quippe, quia obediunt: nequaquam enim descenderent, si id, quod ab eis fraternus amor expetit, impendere superba mente refutarent. Tunc quidem vere sublimes sunt, cum se Christo non auferunt; cum id, quod ex fraterno judicio eis imponitur, non repellunt. Unde apte subinfertur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 6
    • Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus, et ad quem ascendet a nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini. Descendite et ducite eam ad vos. ( S1, 6, 20 et S1, 6, 21) [mauvais référencement: S1, 7] Venerunt ergo viri Cariathiarim, et duxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini, ( S1, 7, 1) etc. Quod autem postquam percussi sunt viri Bethsamitae, eo quod indigne viderent arcam Domini, miserunt eam ad Cariathiarim; quid significare melius potest quam translationem Testamenti Domini a populo Judaico ad gentes? Quia cum illi a patrum orbita deviantes, carnali observantia, et Pharisaicis superstitionibus legem foedarent, Salvatoris dicta spernebant, et per ministros Novi Testamenti verbum salutis illis praedicari penitus recusabant. Unde dicunt ad eos apostoli post resurrectionem Domini: Vobis, inquiunt, oportebat primum praedicare verbum Dei: sed quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. ( Ac, 13) (voir: Hier, sl) Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Judae, euntibus ad Heliopolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut Jeremias scribit. (voir: Jr, 26) Sed in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim (voir: Ch1, 11) . Et interpretatur ipsa Cariathiarim civitas vel villa silvarum. De qua civitate mystice in psalmo scriptum est: Inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. ( Ps, 131, 5 et Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi, et atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat. Civitas enim silvarum, id est, conventus gentium, efficitur locus aptus ad suscipiendam arcam Domini in domum videlicet Abinadab, qui interpretatur Pater meus spontaneus, qui cum Psalmista dicere possit: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. ( Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 52] Gabaa interpretatur collis vel sublimitas. Ibi Eleazar filius Abinabad constituitur sacerdos, ut custodiat arcam Domini. Eleazar quippe Dei adjutorium interpretatur. Et bene qui custodit arcam Domini, Dei adjutorium dicitur; quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Deum referunt. Unde dicit Apostolus: Fiduciam talem habemus per Christum ad Dominum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. ( 2Co, 3)