V. 5 :
et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo
Iacob.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 6
Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti hujus, et ad quem ascendet a
nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim,
dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini.
Descendite et ducite eam ad vos.
(
S1, 6, 20 et
S1, 6, 21) [mauvais référencement: S1, 7]
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et duxerunt arcam Domini, et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem
filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam
Domini,
(
S1, 7, 1) etc. Quod autem postquam percussi sunt viri
Bethsamitae, eo quod indigne viderent arcam Domini, miserunt eam ad
Cariathiarim; quid significare melius potest quam translationem
Testamenti Domini a populo Judaico ad gentes? Quia cum illi a patrum
orbita deviantes, carnali observantia, et Pharisaicis superstitionibus
legem foedarent, Salvatoris dicta spernebant, et per ministros Novi
Testamenti verbum salutis illis praedicari penitus recusabant.
Unde dicunt ad eos apostoli post resurrectionem Domini:
Vobis, inquiunt, oportebat primum praedicare verbum Dei: sed
quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes.
(
Ac, 13)
(voir:
Hier, sl)
Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, civitas est saltuum, una
de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Judae, euntibus ad
Heliopolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta,
quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut Jeremias scribit.
(voir:
Jr, 26)
Sed in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim
(voir:
Ch1, 11)
.
Et interpretatur ipsa Cariathiarim civitas vel villa
silvarum. De qua civitate mystice in psalmo scriptum est:
Inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in
campis silvae.
(
Ps, 131, 5 et
Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi, et
atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat.
Civitas enim silvarum, id est, conventus gentium, efficitur
locus aptus ad suscipiendam arcam Domini in domum videlicet Abinadab,
qui interpretatur Pater meus spontaneus, qui cum Psalmista
dicere possit:
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo,
Domine, quoniam bonum est.
(
Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 52] Gabaa interpretatur collis vel sublimitas. Ibi
Eleazar filius Abinabad constituitur sacerdos, ut custodiat arcam
Domini. Eleazar quippe Dei adjutorium interpretatur.
Et bene qui custodit arcam Domini, Dei adjutorium dicitur;
quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Deum referunt.
Unde dicit Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Dominum, non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit
ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
(
2Co, 3)
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)