Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 1 : Alleluia. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. ( R3, 6, 36) De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacerevidetur. Verum in verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est. Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica quae texit aere. ( Ch2, 4) Atrium vero interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae ineo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente ejusdem templi, erat ingressus multo longius a templo, quam acaeteris tribus plagis secretus: quia nimirum in ea plaga, id est in facie templi,fiebant ministeria sanctorum, ibi altare aeneum ad ostiasDomino offerendas, ibi decemluteres ad lavandas easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manuspedesque sacerdotum. Habebat autem hoc atrium trecentos cubitos altitudinis (ut Josephus narrat)quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus hoc liceresignificaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas etsacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altareproferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita scribitJosephus: Extrinsecus autem hujus templi, aliam aedificavit aulam quadranguli schematefactam. Erigens maximas porticus atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuormundi partes in eo continens, quarum singulaead unumquemque ventum quatuor angulisattendebant, ubi aureas januas collocavit. Et paulo post: In hoc ergo sacrarium, omnes populi quibus purgatio et observatiolegitimorum inerat introibant. Has vero porticus, Cassiodorus Senator, in pictura templi quam in Pandectis posuit(ut ipse in Psalmorum expositione commemorat) triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte perquadrum. Secundum, eodem modo extra intimas porticus, undique versum in gyro. Extremum, similiter ex omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio, ab omni erat parte munitum: factopavimento sub divo, inter aedificia singula de marmore et parietibus domoruminterioribus, hocest, eis qui ad templum respiciebant factis in columnis, exterioribusvero solidis. Sicque fiebat, ut omnis structura templi per graduum esset varietatemrationabiliter distincta. Namque in Sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templum sacerdotespurificati: in atrium sacerdotum, sacerdotes purificati: et non purificati una cumlevitis et cantoribus: in intimum atrium basilicae majoris viri Judaei purificatistantes et orantes sub divo, si serenum esset: si tempestas, in porticus proximas seserecipientes. In exterius atrium mulieres viduae purificatae. In extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque adsextum purificationis diem, haec ut in pictura Cassiodori distincta reperimus breviterannotare curavimus:rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse, neque virum tameruditum voluisse exemplum legendi proponere, quae non ipse prius vera essecognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. ( Ps, 134, 1 et Ps, 134, 2) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli,verbum populo praedicabant. In horum aliqua Dominus sedebat docens, quando a tentantibus Pharisaeis mulierilla adultera judicanda oblata est (voir: Jn, 8) . In his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas: hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo (voir: Mt, 21) . Et hisPetrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum ingredientesinterius adorandum duxerunt (voir: Ac, 5) . In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae angelus adaltare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit (voir: Lc, 1) . Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibusabscondere potuerunt: quia locus in quo templum erat situm, multum sublimior erat,quam ubi fundatae porticus fuere. Nam sicut Josephus scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae tantum ad verticem usque montis in quo templum aedificatum est,pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda, verum ineis quaecunque Scripturasacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus,caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia etsublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Dominoappropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere dicatum minoribusdebeat: quo nomine in Scripturis mystice non solum altaris ministris, episcopividelicet et presbyteri, sed et omnes utique censentur qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed etpluribus prosunt: qui dum corpora sua hostiam viventem, sanctam,Deo placentem exhibent (voir: Rm, 12) , sacerdotis tale profecto ministerium spiritualiter exercent. Neque enim episcopis solum et presbyteris; verum omni Ecclesiae loquebaturapostolus Petrus cum ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. ( 1P, 2) Cujus honore dignitatis, etiam antiquus populus Dei erat insignitus, dicenteipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel. ( Ex, 19) Et paulo post: Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. ( Ex, 19) Basilica vero grandis quae erat atrium sacerdotum, in quo omnis populimultitudo adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sanctaEcclesia vitam moresque figuraliter insinuat. Qualibusdicit Apostolus: Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. ( 1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interioratempli deaurati, non ad altaris officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotumintromittit: quia carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesia, etsi ob meritumcastae fidei ac pietatis Domino devotae ad electorum sortem pertinent, longe tamenabest ut illisaequentur, qui cum fiducia proloquuntur. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiamgentium, verbo et factis (voir: Rm, 15) . Et iterum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae. ( 2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas ad usque hujusjanuam deferebat, susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas, oculisprosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur intuitum suum a longe dirigebat, nec tamenatrium sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesiasimplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi votopietatisofferunt. Dirigunt enim visus a longe in templo Dei, cum vitam sublimium discere, etadmirari sedulo gaudent: et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationiscomplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacro sanctoque consumi: quia magnorumopera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino pro illis, dumbona quae praevalent operantes, majorum ac doctorum, et confirmantur exhortatione etintercessione Domino commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandos, cumsanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summaemercedis intuitu, Domino tribuunt admonenteac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. ( Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordinelignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt lapides politorum, fides, spes, charitas. Et recte politorum, quia certa necessaria est dicendi solertia qua quisque quomodocredere, quid sperare sive diligere debeat dignoscat, unus autem ordo lignorum cedriipsa est bona operatio, ac sine corruptione simulationis exhibita, sine cujussuperadjectione, fides, spes, charitas, vera esse non valet. Dictum namque est saepius, quod ligna cedri propter odoris gratiam et imputribilemsuae naturae potentiam, perseverantiam famamque pie designantactionis. At hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione atqueopere Deo placere appetunt: hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum intanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi: ( 1Co, 4) gloriantur et dicunt: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? ( 1Co, 6)