Evangelium Secundum Ioannem

Caput 8

v. 1 :Iesus autem perrexit in montem Oliveti:

v. 2 :et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.

v. 3 :Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,

v. 4 :et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio.

v. 5 :In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?

v. 6 :Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.

v. 7 :Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.

v. 8 :Et iterum se inclinans, scribebat in terra.

v. 9 :Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans.

v. 10 :Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?

v. 11 :Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo: vade, et iam amplius noli peccare.

v. 12 :Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

v. 13 :Dixerunt ergo ei pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.

v. 14 :Respondit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.

v. 15 :Vos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam;

v. 16 :et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.

v. 17 :Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

v. 18 :Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

v. 19 :Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

v. 20 :Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.

v. 21 :Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.

v. 22 :Dicebant ergo Iudaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?

v. 23 :Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

v. 24 :Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

v. 25 :Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis.

v. 26 :Multa habeo de vobis loqui, et iudicare; sed qui me misit, verax est; et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.

v. 27 :Et non cognoverunt quia Patrem eius dicebat Deum.

v. 28 :Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor:

v. 29 :et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quae placita sunt ei, facio semper.

v. 30 :Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

v. 31 :Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,

v. 32 :et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

v. 33 :Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?

v. 34 :Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

v. 35 :Servus autem non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum.

v. 36 :Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.

v. 37 :Scio quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

v. 38 :Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.

v. 39 :Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.

v. 40 :Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.

v. 41 :Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.

v. 42 :Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

v. 43 :Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.

v. 44 :Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.

v. 45 :Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

v. 46 :Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?

v. 47 :Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

v. 48 :Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

v. 49 :Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

v. 50 :Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et iudicet.

v. 51 :Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

v. 52 :Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.

v. 53 :Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis?

v. 54 :Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,

v. 55 :et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo.

v. 56 :Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.

v. 57 :Dixerunt ergo Iudaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?

v. 58 :Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

v. 59 :Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.