V. 16 :
et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et
qui misit me, Pater.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Ibi est statio Philistinorum: quia qui superbiae potu de coelo
ceciderunt, Judaeis atque haereticis per Scripturas illudunt.
Stant ergo in colle: quia eorum corda, quae possident, in Scripturis
decipiunt intelligentiae falsitate. Quoties ergo Judaei ad
collem Domini ascendere praesumunt, a Philisthaeis ibi stantibus
captivantur. Dum enim Scripturae sensum se sublimiter
intelligere aestimant, eis in ascensu suo daemones obviant, et
decipientes necant. Merito ergo Saul non statim, sed prius,
visis salientibus foveas, et panes et vinum portantibus, ad collem
Domini ire praecipitur: quia viri fideles magna et doctrinae meliorum et
exemplorum tutela muniuntur. Unde et eidem Saul dicitur:
Obvium habebis gregem prophetarum venientium de
excelso.
(
S1, 10, 5) Quasi dicat: Philisthinorum stationem timere tanto
minus poteris, quanto ad securitatem obvios prophetas habebis.
Et quia grex prophetarum dicitur, magna defensorum nostrorum multitudo
signatur.
Timeat ergo Judaeus: quia dum solus ascendit, interit. Quid
enim iidem prophetae nobis obviam venientes dicunt?
Vae soli, quia si ceciderit, non est qui erigat eum.
(
Ec, 4, 10) Solus namque est, qui a Deo relinquitur.
Hunc certe cadentem nullus erigit, quia relictum a Deo sanctorum aliquis
non assumit. Electus ergo quisque securus ascendit: quia
solus non est. Qui enim per nos loquitur, nobiscum
est. Nam et repromittit, dicens:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad
consummationem saeculi>.
(
Mt, 28, 20) Solus quippe non erat, qui dicebat:
Solus non sum, sed qui misit me, mecum est.
(
Jn, 8, 16) Solus item non erat, qui exquirebat, dicens:
An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur
Christus?
(
2Co, 13, 3) Quod non solum de Domini spiritali praesentia, sed et
materiali electorum doctrina intelligi convenienter potest.
Sancti quidem praedicatores in collem Domini, ubi est statio
Philisthinorum, ascendunt: sed quia prophetarum gregem habent obvium,
ipsos Philisthaeos nequaquam metuunt. Qui vero sunt hi
prophetae, nisi magni praedicatores sanctae Ecclesiae?
Prophetae namque ministerium est occulta revelare, et futura
praedicere. Doctores autem sanctae Ecclesiae dum occultos
Scripturarum sensus ad communem scientiam trahunt, secreta, quae
nesciuntur, aperiunt: et dum aeterna gaudia praedicant, futura
revelant. Prophetae ergo nobis obviam veniunt: quia doctores
sanctae Ecclesiae, Scripturae sanctae veritatem nobis
ostendunt. Dum enim ea, quae de sacro eloquio scire volumus,
nobis dicunt, per viam, qua ad collem Domini pergitur, euntibus
occurrunt. Ibi ergo per occursum prophetarum securi sumus,
ubi Philisthaei sunt: quia per auctoritatem sanctorum praedicatorum
Scripturae intellectum agnoscimus, in qua Judaei, et haeretici errorum
suorum gladio a daemonibus perimuntur. Ecce enim si ad Legem
Moysi recurrimus, collem profecto Domini invenimus. Ibi certe
de tabernaculo, ibi de magno pontifice, ibi de hircorum et vitulorum
simul, et Agni paschalis sanguine legimus. Judaei hoc suo
spiritu juxta litteram intelligunt, in quo quia nullum prophetarum secum
habent, moriuntur. Ego si ad hunc montem ascendere volo, ante
descendentes prophetas video, et securus ascendo. Et ut novos
interim deseram, Isaias ascendenti prius occurrit, dicens:
Quasi ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram
tondente se, non aperiet os suum.
(
Es, 53, 7) Hinc Paulus ait:
Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per
amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est non
hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum,
sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna
redemptione inventa.
(
He, 9, 11 et
He, 9, 12) Sed si plures habere volumus in isto colle, omnes
prophetas requirentes invenimus: quia quod veteres doctores promiserant,
hoc in Redemptore nostro novi praedicatores impletum esse
demonstrant.
Commentaires
Gregorius I (540-604)