Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 57 : Dixerunt ergo Iudaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 1
    • Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio, quod miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum ( Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et item: Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus; et fugit in montem solus orare ( Jn, 7, Jn, 7, 30 et Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et iterum: Cogitaverunt, ait, ut interficerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem, quae dicitur Ephrem ( Jn, 11, 53 et Jn, 11, 54) [mauvais référencement: Jn, 11]. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam egrediens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibus magis laesus quam adjutus est. Et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina illi praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur: Et cum dixerint ad vos: Quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, nunquid non populus requiret a Deo suo visionem pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et transibit per eam, corruet et esuriet. Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua ( Es, 8). (voir: Isid, sl) Mittit rex impios duos quinquagenarios, cum subditis sibi militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt. Tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio peccatorum, Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ( Jn, 8, 57) [mauvais référencement: Jn, 8]? Hi in futuro divini ignis incendio exstinguentur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 13
    • Deinde refert eadem Scriptura quod idem Ochozias miserit duos principesquinquagenarios ad Eliam, quem quia procaciter hominem Dei vocaverunt, illoorante, coelesti igne consumpti sunt; tertius autem missus salvatus est. Figuraliter autem quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, perquod declaratur remissio peccatorum. Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum, nec principem indulgentiaelargitorem, dicunt ei, Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ( Jn, 8, 57)? Hi tales futuro divini ignis incendioexstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, demonstratpoenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliudvidelicet quod approbat, aliud quod damnat; aliter enim maledictum proferturjudicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo (voir: Gn, 2) . Maledictum justitiae judicio profertur, cum dicitur ad Abraham, Maledicam maledicentibus tibi ( Gn, 12, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur,voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait, Benedicite, et nolite maledicere ( Rm, 12, 14); et rursum idem: Neque maledici regnum Dei possidebunt ( 1Co, 6, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere hominem prohibet; quia quodhomo agit malitia vindictae, Deus non facit, nisi examine et virtute justitiae;nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex votoultionis, sed ex justitiae examine erumpunt; intus enim subtile Dei judiciumaspiciunt et mala foris exsurgentia, quia maledicto debeant ferire cognoscunt,et eo in maledicto non peceant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens, Pecunia tua tecum sit in perditionem ( AC, 8, 20); qui enim non ait, Est, sed Sit, non indicativo, sed optativomodo se haec dixisse significavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos ( R4, 1, 10 et R4, 1, 12); quorum utique sententiaquanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit; nam et Simonaeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper flamma veniensconsumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia cummaledicentis innocentia permanet, cum eum qui maledicitur usque ad interitummaledictio absorbet. Itaque ex utriusque fine partis colligitur quia ab uno et intimo judice inreo sententia sumpta jaculatur; quod enim abstrahendus Elias atque elevandus adcoelum jusserit Elisaeo ut resideret in Bethel, aut Hiericho sive Jordane, etille semper juraverit per Dominum quod non relinqueret eum, hoc figurassevidetur quod apostolorum in se habuerit figuram, qui ab ipsa revelatione fidei,hoc enim interpretatur Galgala, Christo Domino individue adhaerentes, usque indiem ascensionis ejus in coelum, ab ejus comitatu non recesserunt. Secundum historiae fidem duplex spiritus Eliae Elisaeo collatus est, quiamulto plures virtutes Elisaeus quam Elias operatus est; tropologice vero duplexspiritus Eliae Elisaeo attributus est, quia post ascensionem Domini peradventum Spiritus sancti duplex intelligentiae donum, hoc est, novi ac veterisTestamenti apostolis est collatum.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 1
    • « Mittit rex impius quinquagenarios duos cum subditis sibi militibus, ut exhiberent Eliam, qui divino igne consumpti sunt; tertius autem missus Salvator. » Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quod declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Dominum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti ( Jn, 8, 57)? Hi in futurum divino incendio exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis sacramenta agnovit, indulgentiam meruit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • (voir: R4, 1, 9) Deinde refert Scriptura eadem, quod idem Ochosias miserit duos principes quinquagenarios ad Heliam, quem quia procaciter eum hominem Dei vocaverunt, illo orante, coelesti igne consumpti sunt: tertius autem missus salvatus est. Figuraliter autem quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, per quam declaratur remissio peccatorum. Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum nec principem indulgentiae largitorem, dicunt ei : quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? ( Jn, 8, 57) Hi tales futuro divini ignis incendio exstinguuntur, tertius autem quinquagenarius, qua conversus ad fidem Trinitatis, demonstrat poenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat: aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit : Maledicta terra in opere tuo ( Gn, 3, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi ( Gn, 12, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait : Benedicite, et nolite maledicere ( Rm, 12, 14). Et rursum idem : Neque maledici regnum Dei possidebunt ( 1Co, 6, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere hominem prohibet, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit, nisi examine, et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et male foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit dicens : Pecunia tua tecum sit in perditionem; ( Ac, 8, 20) qui enim non ait est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se hoc dixisse significavit: hinc Helias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos ( R4, 1, 10 et R4, 1, 12). Quorum utique sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur, cum et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum, qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet. Itaque ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno, et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.