Evangelium secundum Ioannem

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 54 : Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 1
    • Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio, quod miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum ( Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et item: Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus; et fugit in montem solus orare ( Jn, 7, Jn, 7, 30 et Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et iterum: Cogitaverunt, ait, ut interficerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem, quae dicitur Ephrem ( Jn, 11, 53 et Jn, 11, 54) [mauvais référencement: Jn, 11]. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam egrediens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibus magis laesus quam adjutus est. Et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina illi praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur: Et cum dixerint ad vos: Quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, nunquid non populus requiret a Deo suo visionem pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et transibit per eam, corruet et esuriet. Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua ( Es, 8). (voir: Isid, sl) Mittit rex impios duos quinquagenarios, cum subditis sibi militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt. Tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio peccatorum, Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ( Jn, 8, 57) [mauvais référencement: Jn, 8]? Hi in futuro divini ignis incendio exstinguentur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.