V. 30 :
Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia
nondum venerat hora eius.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 1
Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui quod habebat in Samaria, et
aegrotavit.
Misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum
vivere queam de infirmitate mea hac.
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge et ascende
in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in
Israel, ut eatis ad consulendumBeelzebub deum Accaron? Quamobrem haec dicit
Dominus: De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte
morieris,
(
R4, 1, 1,
R4, 1, 2,
R4, 1, 3 et
R4, 1, 4) et reliqua. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres
successit, filius utique ejusOchozias, de quo Scriptura narrat quod fecerat malum
in
conspectu Domini, etambulaverat in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam,
filii Naboth, quipeccare fecit Israel. Servivit quoque Baal et adoravit
eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxtaomnia quae fecerat pater ejus.
Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat inSamaria,
cecidit et agrotavit. « Misitque nuntios ad Beelzebub deum Accaron, ut
consulerent eum utrum vivereposset de hac infirmitate. » Cui cum Eliasnuntiis suis
obvians de morte vicinarespondisset, misit ad eum quinquagenarium principem, cum
militibus sibi subjectis, uteum adducerent. Sed his igne coelesti
consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, quisimiliter cum suis combustus
est. Misit iterum, qui reservatus est. Itaque rex iste populum
Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis etvitiis dediti, veritatem
a
se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio:
Quia miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent
Jesum.
(
Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7] Et iterum:
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus, quia nondum
venerat hora ejus, et fugit in montem solus orare.
(
Jn, 7, 30 et
Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 8] Et iterum:
Cogitaverunt ut interficerent eum.
(
Jn, 11, 53) [mauvais référencement: Jn, 11] Jesus ergonon palam ambulabat jam apud Judaeos, sed abiit in regionem
intradesertum, in civitatem quae dicitur Ephraim. Domus ergo Ochoziae
Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasicancellis coenaculi, undique
circumdata erat. Sed sicut Ochozias qui per cancellos quibus tueri debuerit
ruens, aegritudinemnimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam
excedens, in languoremdesperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina
praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim,
sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibusmagis laesus quam
adjutus est. Et ideo de prophetico ore corripitur, et de ejus vicina morte
praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur:
Cum dixerint ad vos, quaerite a pythonibus et a divinisqui stridunt in
incantationibus suis.
(
Es, 8) Nunquid non populus a Deo suo requiret pro vivis ac mortuis, ad legem magis
etad testimonium? Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis
matutinalux. Et qui transierit per ea corruet et esuriet, et cum esurierit
irascetur, etmaledicet regi suo, et suspiciet sursum, et ad terram
intuebitur. Ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo
persequens, et nonpoterit avolare de angustia sua. Mittit rex impius duos
quinquagenarioscum subditis sibi militibus, ut exhibeantEliam, qui divino igne
consumpti sunt tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque
numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissiopeccatorum.
Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem poenitentiae,dicunt
ad
eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? » In futuro divinoigne
incenduntur et exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus
ad fidem Trinitatis, poenitentiaesacramenta cognovit, indulgentiam
meruit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 1
Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui
peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo
persequebantur. Unde legitur in Evangelio, quod
miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent
Jesum
(
Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et item:
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum
manus, quia nondum venerat hora ejus; et fugit in montem solus
orare
(
Jn, 7,
Jn, 7, 30 et
Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et iterum:
Cogitaverunt, ait, ut interficerent eum.
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud
Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem,
quae dicitur Ephrem
(
Jn, 11, 53 et
Jn, 11, 54) [mauvais référencement: Jn, 11]. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus
praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat.
Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens
aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam
egrediens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi
quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit.
Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum
praesidia, a quibus magis laesus quam adjutus est. Et ideo
prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina illi praedicitur.
Hinc per Isaiam dicitur:
Et cum dixerint ad vos: Quaerite a Pythonibus et a
divinis, qui strident in incantationibus suis, nunquid non
populus requiret a Deo suo visionem pro vivis a mortuis? Ad
legem magis et ad testimonium. Quod si non
dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Et transibit per eam, corruet et esuriet.
Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi
suo et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram
intuebitur. Et ecce tribulatio et tenebrae,
dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non
poterit avolare de angustia sua
(
Es, 8).
(voir:
Isid, sl)
Mittit rex impios duos quinquagenarios, cum subditis sibi
militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt.
Tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius
namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio
peccatorum, Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec
principem poenitentiae, dicunt ad eum:
Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti
(
Jn, 8, 57) [mauvais référencement: Jn, 8]? Hi in futuro divini ignis incendio exstinguentur. Tertius autem
quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae
sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)