Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 13 : Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 8
    • In tempore, inquit, hoc cras modius similae uno statere erit ( R4, 7, 1). Ac si dixisset: Cessante turbine persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominus cras, hoc est, tempore futuro, quietem et tranquillitatem, ut praedicatio Evangelii perfecte credentibus compleatur. Fuit enim tempore passionis Dominicae quasi fames verbi Domini, cum apostoli, relicto eo, omnes fugerunt (voir: Mt, 26) , et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et iterum scriptum est: Quia nemo palam de illo ausus est loqui ( Jn, 7, 13) [mauvais référencement: Jn, 7]; sed relucente die resurrectionis jam aderat tempus quo comites Christi illum videntes vivere, et postmodum coelos ascendere, percepta Spiritus sancti gratia, libere verbum Dei praedicabant tam Judaeis quam etiam gentibus (voir: Jn, 20) ; et impletum est illud Isaiae vaticinium: Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida, in stagnum; et sitiens in fontes aquarum ( Es, 55). Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait: « Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet anima vestra. » Perturbatis hostibus, et in fugam versis, subjungit Scriptura, quod quatuor viri leprosi abierint in castra Syrorum, et nullum ibi reperientes comederint et biberint, ablatisque inde auro et argento ac vestibus et absconsis, postea compuncti in civitatem hoc annuntiaverint, atque salutis hujus indicia praestiterint. Qui ergo sunt leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti, vel diversis erroribus impliciti, foeditatem ex interna peste educentes, ostendunt in cute. Hos Dominus saepe convertens ad fidem, et mundans ab errore et vitiis, verae salutis nuntios effecit.