Evangelium Secundum Ioannem

Caput 20

v. 1 :Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.

v. 2 :Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

v. 3 :Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

v. 4 :Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

v. 5 :Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.

v. 6 :Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

v. 7 :et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

v. 8 :Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:

v. 9 :nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

v. 10 :Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

v. 11 :Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:

v. 12 :et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.

v. 13 :Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.

v. 14 :Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est.

v. 15 :Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

v. 16 :Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).

v. 17 :Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

v. 18 :Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.

v. 19 :Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.

v. 20 :Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

v. 21 :Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

v. 22 :Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:

v. 23 :quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

v. 24 :Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus.

v. 25 :Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.

v. 26 :Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.

v. 27 :Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.

v. 28 :Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.

v. 29 :Dixit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.

v. 30 :Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.

v. 31 :Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius.