Evangelium secundum Ioannem

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 19 : Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Appellatione quidem roboris, virtus ostenditur Spiritus sancti. Unde et eumdem Spiritum Dominus discipulis repromittens, ait: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto ( Lc, 24, 49). Robur autem gratia sancti Spiritus recte dicitur, quam ut electi recipiunt, contra omnia adversa hujus saeculi fortes fiunt. Qui vero infirmi hoc loco, nisi apostolo intelligendi sunt? Sed infirmi profecto, cum arcus fortium tenditur, non cum virtute ex alto vestiuntur. Nam in hora Dominicae comprehensionis scriptum de eis est, quia, relicto Domino, omnes fugerunt ( Mt, 26, 56). An non valde infirmus tunc Petrus erat, cum interrogantis ancillulae vocem timuit, et Redemptorem negavit (voir: Mt, 63, 74) ? Jam quippe superatus erat arcus fortium, annihilata saevitia Judaeorum, quia Redemptor morte victa surrexerat; et tamen adhuc infirmi apostoli superatos fortes, clausis januis, metuebant (voir: Jn, 20, 19) . Sed ubi eos robur induit libet intueri quam fortes fecit. Repentino quippe sonitu super eos Spiritus sanctus venit, et eorum infirmitatem in mirae charitatis virtutem permutavit (voir: Ac, 2, 22 et Ac, 2, seq) . Coeperunt enim Christum jam robore induti praedicare, qui persecutorum minas non erubescebant delitescendo fugere; et qui mulierum verba timuerant, auctoritatem principum libertate frangebant. Vicit robur formidinem, terrores, minas, et caedes superavit; et quos superveniendo induit, in coelesti militia mirabilis audaciae insignibus illustravit, ut inter flagella, caedes et opprobria non metuerent , sed exsultarent. Scriptum quippe de eis hoc jam robore indutis est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati ( Ac, 5, 41). Hinc jam praedicantes, dicunt: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis ( Jc, 1, 2). Bene ergo dicitur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Quia prius a mortuis resurrexit, et sic ad coelum Redemptor abiit, et Spiritum sanctum discipulis misit. Prius namque superandus erat arcus fortium, et post infirmi robore accingendi. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus ( Jn, 7, 39).
  • Liber 4, Caput 5
    • Tunc ergo nobis tres viri apparent: quia qui se nobis desiderantibus dignantur ostendere, in custodia locutionis, cogitationis et operis fortes sunt. Nam secretioris vitae esse non possunt, si oculorum, cordis et oris ostia aperta tenuissent. Quia ergo cor ab inepta cogitatione, os ab otioso sermone, totum corpus a prava operatione custodiunt, tres sunt; viri autem, quia eamdem custodiam fortissime observant. Tres ergo viri nobis apparent: quia cum tales cernimus, in eis robur virtutis intuemur. Qui certe in umbra venientis sunt luminis; quia videre internam lucem Conditoris tanto clarius possunt, quanto studiosius mundum cor a mundi inquinatione custodiunt. Talibus quidem a mortuis resurgens apparuit Dominus, tales replevit Spiritus sanctus. De illo etenim secreto dicitur: Cum sero esset una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Judaeorum. ( Jn, 20, 19) Et rursum: Post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis, venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. ( S1, 10, 26) De alio item secreto scriptum est: Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuere illis dispertitae linguae, tanquam ignis, seditque super singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto. ( Ac, 2, 1, Ac, 2, 2, Ac, 2, 3 et Ac, 2, 4) Clausas quidem januas habent, qui contra humani lapsus negligentiam officia corporis, sub forti custodia stricta retinent. Intus etiam sunt; quia in interna dilectione supernae vitae requiescunt. Quibus profecto resurgens Dominus apparet, quia ejus gloriam tanto clarius aspiciunt, quanto per mundi contemptum passionis ejus mysterium strictius sequuntur. Hi etiam repleri Spiritu sancto, quasi in domo possunt; quia illi percipiunt abundanter gratiarum ejus dona, qui ad ea percipienda sese, visibilia contemnendo, paraverunt.