V. 49 :
Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate,
quoadusque induamini virtute ex alto.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
Sed quid est quod idem vir de civitate sua ascendere
dicitur? Quid vero est aliud civitas, nisi cohabitantium
munimentum? Quae autem est haec civitas, nisi muniti cordis
perfecta custodia circumspectionis? Haec nimirum velut
cohabitantes cives altis moenibus protegit, quia dum custodiendis
virtutibus solerter invigilat, internam eorum pacem hostis callidus non
conturbat. In hac certe civitate nos consistere sapiens ille
praecepit, qui ait:
Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita
procedit
(
Pr, 4, 23). Hinc etiam Dominus discipulis praecipit, dicens:
Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex
alto
(
Lc, 24, 49). In civitate quippe sedemus cum per quotidianam
sollicitudinem in internae custodiae defensione requiescimus.
In qua sedentes virtute induimur ex alto, quia praeparati jam in
habitaculum sancti Spiritus per ejus gratiam in supernae gloriae
contemplationem sublevamur. In hoc igitur quod vir
Ephrathaeus de civitate sua ascendere dicitur, quid aliud quam
negligentiae nostrae culpa indicatur? Nam per contemplationem
rimari caelestia volumus, qui non solum cordis, sed etiam corporis
custodiam non habemus. Et quidem saepe indecenter aspicimus,
otiosa audimus, superflua loquimur, somnum, cibum non ad refectionem
corporis habemus, sed ad usum delectationis. Itaque cum
discutere ambigua volumus, superna conspicere, tenebras nostras
deserere, internae dulcedinis saporem gustare, ab illius secreto tanto
dignius repellimur, quanto munitionis nostrae fortitudines negligentius
dissipamus; jamque nobis tanto est ascendere difficilius, quanto ad
nosmetipsos relapsi in altitudinem custodiae erigere non curavimus
cordis munitiones. Ascendat ergo vir de civitate sua, ut qui
per internam contemplationem appetit proficere, exteriores sensus
ordinet, mentem regat, et quasi in altis receptus munitionibus
exspectet, ubi eum superna illustratio visitet. Ad statutorum
quippe dierum ascensum jam qui paratus invigilat, dignus custodia
puritatis efficitur, ut saepius divina dignatione visitetur.
Sed dum ascendere dicitur, ascensionis etiam causa memoratur, cum
subditur:
Ut adoraret, et immolaret Domino exercituum in
Silo
(
S1, 1, 3).
Liber 1, Caput 3
Appellatione quidem roboris, virtus ostenditur Spiritus
sancti. Unde et eumdem Spiritum Dominus discipulis
repromittens, ait:
Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex
alto
(
Lc, 24, 49). Robur autem gratia sancti Spiritus recte dicitur,
quam ut electi recipiunt, contra omnia adversa hujus saeculi fortes
fiunt. Qui vero infirmi hoc loco, nisi apostolo intelligendi
sunt? Sed infirmi profecto, cum arcus fortium tenditur, non
cum virtute ex alto vestiuntur. Nam in hora Dominicae
comprehensionis scriptum de eis est, quia,
relicto Domino, omnes fugerunt
(
Mt, 26, 56). An non valde infirmus tunc Petrus erat, cum
interrogantis ancillulae vocem timuit, et Redemptorem negavit
(voir:
Mt, 63, 74)
? Jam quippe superatus erat arcus fortium, annihilata
saevitia Judaeorum, quia Redemptor morte victa surrexerat; et tamen
adhuc infirmi apostoli superatos fortes, clausis januis, metuebant
(voir:
Jn, 20, 19)
. Sed ubi eos robur induit libet intueri quam fortes
fecit. Repentino quippe sonitu super eos Spiritus sanctus
venit, et eorum infirmitatem in mirae charitatis virtutem permutavit
(voir:
Ac, 2, 22 et
Ac, 2, seq)
. Coeperunt enim Christum jam robore induti praedicare,
qui persecutorum minas non erubescebant delitescendo fugere; et qui
mulierum verba timuerant, auctoritatem principum libertate
frangebant. Vicit robur formidinem, terrores, minas, et
caedes superavit; et quos superveniendo induit, in coelesti militia
mirabilis audaciae insignibus illustravit, ut inter flagella, caedes et
opprobria non metuerent , sed exsultarent. Scriptum quippe de
eis hoc jam robore indutis est:
Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni
habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati
(
Ac, 5, 41). Hinc jam praedicantes, dicunt:
Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias
incideritis
(
Jc, 1, 2). Bene ergo dicitur:
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt
robore
(
S1, 2, 4). Quia prius a mortuis resurrexit, et sic ad
coelum Redemptor abiit, et Spiritum sanctum discipulis misit.
Prius namque superandus erat arcus fortium, et post infirmi robore
accingendi. Unde et scriptum est:
Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat
glorificatus
(
Jn, 7, 39).
Liber 4, Caput 4
Quid est, quod cum rex constituendus ostenditur, patrum nomina
praedicantur: nisi quia indigne assumitur ad principatum sanctae
Ecclesiae, qui sanctorum Patrum in moribus nobilitatem non
tenet? Sex autem patrum nomina assignantur, ut sanctae
conversationis eorum in bona actione perfectio designetur.
Sex enim diebus mundus conditus est, sex aetatibus
consummatur. Sex ergo sunt patres, qui in genealogiae ordine
electorum pastorum sanctae Ecclesiae nominantur: quia nimirum illorum
sunt per imitationem filii, qui in forma sequentium culmen obtinent
perfectionis. Pater vero regis, Cis, id est durus dicitur:
quia profecto ii, quorum sancti praedicatores imitatores sunt, vita et
zelo remissi non sunt. Duri namque sunt, quia peccatoribus
mollia non loquuntur: duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant,
dura quae illis praecipiunt, in sua conversatione
demonstrant. Durus namque videbatur, qui Judaeos arguebat,
dicens:
Genimina viperarum, quis ostendit vobis effugere a
ventura ira? Facite dignos fructus
poenitentiae
(
Mt, 3, 7)
. Sed qui aliis durus erat, sibi remissus non
erat. Nam ut poenitentiae duritiam, quam praedicabat,
Evangelista eum tenere ostenderet, ait:
Habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea
cinctus lumbis: esca autem ejus locustae et mel
sylvestre
(
Mc, 1, 6)
. Ad Ezechiel quoque dicitur:
Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut
adamantem et silicem dedi faciem tuam
(
Ez, 3, 8). Sed qui tam durus contra duros in malo
veniebat, ut dura, quae ventura erant, locuturus ostenderet, diebus
septem in medio eorum, antequam loqueretur, flebat. Sic enim
dicit: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem dies moerens
in medio eorum. Quia ergo sancti
praedicatores, obstinatis peccatoribus, lenes et mansueti non sunt, et
quod asperum praedicant operantur, duri filius Saul recte
perhibetur. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui
et acuta praedicant, et quae loquuntur, observant. Unde et de
eodem regis patre subjungitur:
Fortis robore
(
S1, 9, 1). Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui
elatione sunt, et arrogantia fortes. Nam magna agunt; sed cum
laudare homines ea quae agunt, desinunt, eadem magna ipsi agere
praetermittunt. Fortis ergo robore est, qui virtutem, quam
monstrat in opere bono, habet a Spiritu sancto. De quo
nimirum robore superius
(voir:
S1, 6, 2)
Anna in cantico vaticinata est, dicens:
Infirmi accincti sunt robore
(
S1, 2, 4). De hoc Dominus discipulis repromittit,
dicens:
Sedete in civitate, donec induamini virtute ex
alto
(
Lc, 24, 49). In hoc robore fortiter gradiebatur ille de
quo scriptum est:
Regressus est Jesus in virtute spiritus in
Galilaeam
(
Lc, 4, 14). Qui ergo durus dicitur, fortis robore
perhibetur: quia electi viri, dum summa praedicant, ingentia
demonstrant: et omne quod altum praecipiunt, omneque quod magnum agunt,
in virtute sancti Spiritus operantur. De quo digne
subjungitur:
Et erat ei filius Saul nomine, electus et bonus
(
S1, 9, 2). Nam qui talium imitator est, utilis non
solum est ad laborem ministerii, sed aptus ad fructum
haereditatis. Electus quippe etiam Judas ad ministerium fuit:
sed quia bonus non fuit, jus amisit successionis. Qui ergo in
Saul adhuc electo et bono significantur, nisi sanctorum Patrum electi
imitatores, qui per doctrinam aliis utiles sunt, et per conversationem
sibi: qui sic alios possunt regere, ut sibimetipsis nequaquam desinant
providere? Electi namque et boni sunt, quia sic lucra aliorum
expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in
seipsis sunt, effluentes aliis, et de abundantia sui sic aliis tribuunt,
ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Habent quae aliis
praebeant, sed habentes quae sibi possint sufficere, nulli
praebent. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta
luminis non tollantur: ut dum illuminant alios, se non
extinguant. Bene ergo electus et bonus dicitur: quia certe,
qui sanctae Ecclesiae regimen suscipit, dives esse debet, et ornatus
donorum spiritalium et plenitudine meritorum. Et quia de
communi ordine, qui praecellant, eligendi sunt, sequitur:
Et non erat de filiis Israel melior illo
(
S1, 9, 2). Cujus profecto excellentia commendatur, cum
subditur:
Ab humero, et sursum eminebat super omnem populum
(
S1, 9, 2). Hac quippe specie corporis in persona
ordinandi antistitis, praesignantur acta virtutis. Quid enim
in humero nisi fortitudo designatur? Sed qui ab humero, et
sursum super omnem populum eminebat, tam sublimis staturae erat, ut qui
altior esset in populo, capite usque ad humerum regis pertingeret:
futurus vero rex collo et capite altitudinem omnium
superaret. Capita vero quae sunt, nisi subjectae plebis
mentes? Quae cum valde tenduntur, usque ad humerum ordinandi
regis pertingunt? quia is qui ad regendum culmen sanctae
Ecclesiae quaeritur, tantae debet esse perfectionis, ut quidquid populus
de bono opere sibi vult proponere, in sua conversatione debeat
demonstrare. Quasi enim regis humerum capita plebis tangunt,
quando eorum corda, quidquid virtutis in suo pastore quaerunt,
inveniunt. Sed rex praecellit collo, praecellit et
capite. Quid enim in collo, nisi locutio: quid in capite,
nisi mentis contemplatio designatur? Capite ergo et collo
subditorum omnium capita excellit, si contemplationis altitudine
mirabilis est, et sublimitate doctrinae. Quasi enim capite
sublimis est, cum illa de secretis coelestibus contemplatur, quae alii
contemplari non possunt. Collum quoque super alios habet, qui
altitudine locutionis suae mirabilis, aequandus ab aliis non
est. Quasi enim caput in sublime extulerat, qui dicebat:
Veniam ad visiones et revelationes
Domini. Scio hujusmodi hominem sive in
corpore, sive extra corpus, nescio, Deus
scit
(
2Co, 12, 1 et
2Co, 12, 3) [mauvais référencement: 2Co, 12, 2]
. Sed velut electus et bonus rex, ut collum etiam super
capita omnia se tenere ostenderet, ait:
Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui
(
2Co, 12, 4)
. Quid vero quasi eminens collum ejus miramur in iis,
quae tacuit? Adaequemus eum, si possumus, in iis quae
dixit. De collo apostoli Pauli processerunt epistolae ejus,
et cum ab illo tempore coeperint eas viri sapientes exponere, adhuc
conantur ea quae dixit melius scire. Cumque quotidie in ejus
eruditione proficiunt, quasi ad summitatem colli innitentes, pertingere
nequaquam possunt. Emineat ergo rex collo, emineat capite,
sit humero sublimis; ut conversatione perfectus sit, eloquio mirabilis,
prae caeteris arduus in arce contemplationis. Sed, qui
conversatione magnus est, eloquio praecipuus, prae omnibus
contemplatione suspensus, priusquam perveniat ad culmen regiminis, signa
exterius habere debet fraternae charitatis: ut videlicet sic proximorum
sollicitudinem habeat, ut ad aeternam vitam lucra animarum
quaerat. Bene ergo in eorum typo subjungitur:
Perierant autem asinae Cis, patris Saul: et dixit Cis
ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et
surgens vade, et quaere asinas. Qui cum
transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et
non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et
non erant, et per terram Jemini, et minime
reperere
(
S1, 9, 3 et
S1, 9, 4).
Commentaires
Gregorius I (540-604)