Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 19 : Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quem ergo vir iste nobis insinuat, nisi Dominum ac Redemptorem nostrum, qui et in infirmitate nostrae carnis apparuit, et tamen eamdem susceptae naturae infirmitatem vitae remissioris blanditiis non subegit? Vir quippe a virtute nominatur: Homo autem in paradiso conditus, bellum cum apostata angelo habuit, cui tamen per conditionalem virtutem resistere non curavit. Fortis ergo conditus, sed hosti enerviter subjugatus, vir non fuit ex congressione, qui fuit ex munere. Sic itaque factus est fortis, ut damnata humana natura, victori hosti praevalere non posset, si hanc ille non assumeret, qui supra homines exstitisset. Factus est itaque praeliator noster, Conditor noster. Sed utrum vir fuerit, noscitur, si ex ostensa virtute consideretur. Assumpsit nostram naturam, quae dum in ipso vinceret, nobilitatem conditam repararet, et fieret in Redemptore infirma valida, quae in Adam facta fuerat fortis infirma (voir: Mt, 4) . Cui nimirum, dum jejunaret, in eremo tentator adfuit, antiquae victoriae suae tela reparavit, gulae, elationis ac superbiae jacula intorsit; sed cum sibi per omnia resistentem reperit. Vir ergo claruit per victoriam, qui fortem jam victorem apostatam angelum superans, non ei potentiam suae divinitatis exhibuit, sed infirmitatem humanitatis. Hunc virum propheta Jeremias considerans, ait: Femina circumdabit virum ( Jr, 31, 22). Hunc Zacharias monstrat, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus ( Za, 6, 12). Hunc beatus Petrus apostolus Judaeis praedicans, dicit: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis: hunc praefinito consilio, et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affigentes, interemistis ( Ac, 2, 22 et Ac, 2, 23). Hinc eidem Redemptori in via colloquens Cleophas, ait: De Jesu Nazareno, qui fuit propheta, potens in opere et sermone ( Lc, 24, 19). Vir etenim fuit, qui et in hoc mundo ab Ecclesia expulit antiquum hostem, et in inferno, moriens, alligavit. Et quia qui moriens inferni vires comminuit, resurgens nobis aditum reseravit aeternitatis, magnitudinem virtutis suae non solum vivendo monstravit nobis, sed etiam moriendo et resurgendo. Quia ergo Redemptor noster per humanitatem, quam assumpsit, magnae virtutis opera egisse cognoscitur, recte is qui eum typo significat vir fuisse perhibetur.