v. 1 :Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
v. 2 :Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
v. 3 :Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
v. 4 :Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
v. 5 :Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
v. 6 :et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
v. 7 :Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
v. 8 :Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
v. 9 :et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
v. 10 :Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
v. 11 :Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
v. 12 :Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam:
v. 13 :et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
v. 14 :ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
v. 15 :Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilaea gentium:
v. 16 :populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
v. 17 :Exinde coepit Iesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
v. 18 :Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
v. 19 :et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
v. 20 :At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
v. 21 :Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
v. 22 :Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
v. 23 :Et circuibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
v. 24 :Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
v. 25 :et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudaea, et de trans Iordanem.