V. 4 :
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in
omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
Sed quia haec ultima ad historiam diximus, non ab re agimus si in his
sacrae historiae verbis eruditionem nostram paulo subtilius
requiramus. Si ergo rerum ordo requiritur, prius manducavit,
et bibit, dehinc amarum animum habuit, oravit Dominum flens largiter,
postea votum vovit, et preces multiplicavit. Quid
multiplicatio precum Annae, nisi illam electorum perfectionem
significat, ad quam nos Doctor egregius hortatur, dicens:
Sine intermissione orate
(
1Th, 5, 17)? Sine intermissione namque orare nisi perfectus vir
potest; orare enim sine intermissione est per affectum supplicationis
conditori semper assistere. Qui autem imperfectionis adhuc
infirmitate deprimitur, eo sine intermissione Dominum non obsecrat, quod
in ipso etiam orationis tempore a conspectu ejus mentis elabitur
vagatione. Bene autem ante precum multiplicationem votum
vovisse sancta mulier dicitur, quia nisi quis se totum coelitem per
propositi rigorem exhibeat, eo saepius ab affectu supplicationis
educitur, quo mobilitate mentis in gyrum mundanae intentionis vertitur,
et in conspectu Domini per fortem custodiam non tenetur. Sed
spiritali proposito sese vovere electi mens coelestibus gaudiis poterit,
si largiter flere jam novit, si fletuum largitate supernae dulcedinis
saporem gustare jam didicit, atque, in illius internae refectionis suae
gaudio occupata, respicere terrena fastidit. Aperte igitur
ante votum suum flevisse largiter Anna describitur, quia totum sese quis
exhibere sic coelitem, terrena obliviscendo, non poterit, nisi, magnis
accensus fletibus, in mortuae jam mundo mentis solatio delectationis
intimae recipere suavitatem novit. Et quia in gaudio animae
hoc lacrymarum solatium non recipitur, si se prius non afficit per
amaritudinem compunctionis, et quidquid in se de labenti vivit laetitia
salubris tristitiae pugione transfigit. Anna amaro animo ante
flevisse relata est, et sic largiter flere potuisse. Quod
bene Salomon insinuat, dicens:
Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non
miscetur extraneus
(
Pr, 14, 10). Extraneus quippe est qui adhuc de bonis exterioribus
intentionem delectationis habet. Qui certe in gaudio
amaricati cordis non recipitur, quia non potest experiri quae sit
interna laetitia, nisi qui perfecte contemnere exteriorem
curat. Sed notandum adhuc quia ante ista omnia surrexisse
relata est et antequam surgeret, comedisse et bibisse. Quis
est cibus electae animae, nisi juxta veritatis vocem:
Omne verbum quod procedit de ore Dei
(
Mt, 4, 4)? et quid est ei surgere, nisi se ad statum supernae
intentionis erigere? Ante ergo surrexisse, quam amaro animo
fuisse dicitur, et antequam surgeret manducasse et bibisse, quia electa
anima de aerumna vitae praesentis dolere non poterit, si sese ad illa
quae in coelestibus perdidit non extendit; et se ad illa summa non
elevat, si a Scripturae sacrae pabulo jejunat. Ut surgamus
ergo, manducamus et bibimus, quia tum ad altitudinem superni amoris
erigimur, cum Scripturae sacrae profundis et planioribus sensibus
roboramur. Dehinc si surgamus, amaritudinem cordis
acquirimus, quia dum in superna per amorem ferimur, quae in imo sunt non
nobis praebent blandimenta gaudii, sed asperitatem
afflictionis. Sed jam ab amaro animo ad fletuum fluenta
conscendimus, quia cum jugi validaque compunctione transfigimur, ea mala
quae in hac valle lacrymarum incurrimus, et futura quae timemus, et
aeterna bona quae amisimus, flere copiosius valemus. Hinc
vero ad vovendorum votorum secreta procedimus, quia dum ab omni quod
foris libet fletuum nos largitas sepelit, velut totos effectos coelites
supernis obtutibus ostendit, et vota vovemus quibus sic aeterna bona
placent, ut mens nostra per nulla terrena atque carnalia se
inquinet. Dehinc profectus nostros precum multiplicatio
sequitur, quia eo jam libentius, saepius et instantius aeterna orando
quaerimus, quo in solo futurorum bonorum solatio respiramus.
Mane autem adorant, et in civitatem suam revertuntur.
Liber 4, Caput 4
Quid est dicere:
Ego sum Videns
(
S1, 9, 19): nisi se, sicut in oculis videbatur, humilem
demonstrare? Quasi dicat: Tu in aestimatione tua magnum
habes, quem quaeris, sed parvus est ille, quem vides. Hoc
namque in verbo,
Videns
(
S1, 9, 19), non praedicatur, sed ego. Quasi dicat:
Videns ille, est, ego: non quod aestimas, sed quod cernis.
Sed qui humiliare se novit, novit dare dona non humilis, sed
sublimis. Quare et in excelsum ante se ascendere eum, ut
secum comedat, praecipit. In excelsum ascendit, qui ad
scienda altiora mentem erigit. In excelsum quidem ascendere,
est cor ad altiora intelligenda praeparare. Unde et Petrus in
monte assumitur, ut gloriam transformati Redemptoris videre mereatur
(voir:
Mt, 17, 1)
. In illo etenim ascensu montis, sublimis praeparatio
mentis exprimitur: quia alta videre non poterit, qui per intentionem
animum in sublimibus non ponit. Quia ergo sublimia praeparati
melius intelligimus, ante Samuelem Saul in excelsum ascendere
jubetur. Quasi enim ante praedicatorem in excelsum
ascendimus, quando nos prius ad alta scienda animum intendimus, et ipsi
nobis ea, ad quae intendimus, postmodum loquuntur. Quid vero
est, quod ait:
Ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19)? Sed quando praedicatores sancti coelestia
loquuntur, electorum suorum auditorum corda reficiunt: testante etenim
veritate, quia cibus animae est verbum Dei,
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod
procedit de ore Dei
(
Mt, 4, 4)
. Panis namque alimentum corporis est, verbum
mentis. Qui vero corpus sine mente reficiunt, mente mortui
sunt, carne vivi. Quare et de delicata vidua Paulus ait:
Vivens mortua est
(
1Ti, 5, 6)
. Nam per ciborum delicias non moreretur vidua, si
animam verbi Dei cibo satiaret, cum ipse Paulus dicat: Nihil esse
immundum, quod cum gratiarum actione percipitur
(voir:
1Ti, 4, 4)
. Sed vivens vidua moritur, quando cibo corpus nutrit,
animam fame interficit
(voir:
Mt, 4)
. In solo ergo pane homo non vivit: quia cum ex anima
et corpore constet homo, sicut aliter per corpus vivit, ita et necesse
est ut alimentis diversis singula nutriantur. Ut comedamus
itaque, cum propheta ascendimus, quando ad alta divini verbi mentem
erigimus, ut ejus coelesti sapore per devotionem satiemur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)