V. 5 :
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super
pinnaculum templi,
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 1, Caput 29
Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philisthim contra
Israel,consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei.
Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem,
statimquesuscitatus ait ad eum:
Quare inquietasti me ut suscitarer
(
S1, 28, 15)? etcaetera.
Quaeritur secundum historiam, utrum pythonissa ipsum prophetam de
infernoevocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum
fictam.
De qua quaestione beatae memoriae Augustinus Mediolanensi
episcopoSimpliciano ita scripsit.
Inquiris, inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa,
potueritagere ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo: sed
multo majorismiraculi est, quod ipse Satanas princeps immundorum
spirituum potuit loqui cumDeo, et petere tentandum Job justissimum
virum, qui etiam apostolos tentandospetiit.
Aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam
volueritcreaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas
loquitur, necpropterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest
enim quid loquitur,quia et imperator cum multis innocentibus non
loquitur, quibus providentissimeconsulit ad salutem: et cum multis
nocentibus loquitur, quos jubetinterfici.
Si ergo propterea hinc nulla quaestio est, nulla sit quaestio quomodo
etiamimmundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit: omnibus
enim sanctisDeus creator et sanctificator longe utique major est.
Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam
justi, ettamquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, nonne magis
mirandum, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super
pinnam templi
(voir:
Mt, 4, 5)
? Quolibet enim modo fecerit hoc ille, et modus quo Samueli
factumest, ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit
faciliorem fuissediabolo licentiam ad Dominum vivum, unde voluit,
assumendum, et ubi voluitconstituendum, quam ad Samuelis defuncti
spiritum a suis sedibusexcitandum.
Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit
atquepermisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id
fieri, sicut abipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et
facta diaboli facientibus,et teneri se et vinciri et illudi et crucifigi
atque interfici passus est: nonest absurdum credere ex aliqua
dispensatione divinae voluntatis permissumfuisse, ut non invitus nec
dominante atque subjugante magica potentia, sedvolens atque obtemperans
occultae dispensationi Dei, quae Pythonissam illam etSamuelem latebat,
consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectibusregis, divina
eum sententia percussurus.
Cur enim anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit,
amitterevideatur dignitatem suam, cum vivi plerumque boni vocati ad
malos veniant, etagant cum eis, quod officium postulat aequitatis,
servato atque inconcussodecore virtutis suae, et illorum vitiis pro
rerum praesentium vel usu velnecessitate tractatis? quamquam in hoc
facto potest esse alius facilior exitus,et expeditior intellectus, ut
non vere spiritum Samuelis excitatum a requie suacredamus, sed aliquod
phantasma et imaginariam illusionem diabolimachinationibus factam: quam
propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quiasolent imagines earum
rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicutomnia quae
pinguntur atque finguntur, ex aliqua parte materiae metalli autligni,
vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur et
insomnis, et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt,
appellarinominibus solent.
Quis enim est qui hominem pictum dubitet vocare hominem, quandoquidem
etsingulorum quorumque picturam cum aspicimus, proprie incunctanter
quaequenomina adhibemus velut cum, intuentes tabulam aut parietem,
dicimus, illeCicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector;
hoc flumen Simois,illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae
imagines.
Unde Cherubin, cum sint coelestes potestates, fictae tamen ex metallo,
quodimperavit Deus super arcam testamenti, magnae rei significandae
gratia, nonaliud quam Cherubin illae quoque effigies vocitantur.
Item quisquis videt somnium, non dicit vidi imaginem Augustini
autSimpliciani, sed vidi Augustinum aut Simplicianum, cum eo tempore,
quo talealiquid vidit, nos ignoraremus: usque adeo manifestum est non
ipsos homines,sed imagines videri.
Et Pharao se spicas dixit vidisse in somnis, et boves, non spicarum aut
boumimagines. Si ergo liquido constat nominibus eorum quorum imagines
sunt, easdemimagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit
Samuelem visum, etiam siforte imago Samuelis apparuit machinamento ejus
qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos velut ministros
justitiae
(voir:
2Co, 11, 14 et
2Co, 11, 15)
.
Jam vero si illud movet, quomodo a maligno spiritu Saul vera praedicta
sint,potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum,
quem Judaeinon agnoscebant: cum enim vult Deus etiam per infimos
supremosque spiritusaliquem cognoscere, temporalia dumtaxat atque ad
istam mortalitatempertinentia, facile est et non incongruum, ut
omnipotens et justus ad eorumpoenam, quibus ista praedicuntur, ut malum
quod imminet eis antequam veniat,praenoscendo patiantur, occulto
apparatu ministrorum suorum etiam spiritibustalibus aliquid divinationis
impartiat, ut quod audiunt ab angelis, denuntienthominibus.
Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet
velsinit.
Unde etiam spiritus pythonicus in Actibus Apostolorum attestatus Paulo
apostolo
(voir:
Ac, 16)
, evangelizare est conatus.
Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerunt, non
docendimagis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est cum
illa imagoSamuelis Saulem praedicaret moriturum, dixit etiam secum
futurum, quod utiquefalsum est.
Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio
(voir:
Lc, 9)
legimus; cum Dominus inter superbum illum divitem, cumjam apud
inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosusjacebat
jam in requie constitutus, magnum chaos interjectum essetestatur.
Aut si propterea Samuel Sauli dixit, Mecum eris, ut non
adaequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur,
ut uterquehomo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus, mortem
vivopraenuntiabat: perspicit quantum opinor prudentia tua, secundum
utrumqueintellectum habere exitum jam lectionem, quae non sit contra
fidem: nisi forteprofundiore et perplexiore inquisitione, quae vel
virium mearum, vel temporisexcedit angustias, inveniatur ad liquidum,
vel posse vel non posse animamhumanam, cum ex hac vita migraverit,
magicis carminibus evocatam, vivorumapparere conspectibus, etiam
corporis lineamenta gestantem, ut non solum viderivaleat, sed et
agnosci; et si potest, utrum etiam justi anima non quidemcogatur
magicis, sed dignetur ostendi, occultioribus imperiis summae
legisobtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in
hujusscripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo
exclusoimaginario, simulatio Samuelis diabolico ritu facta
intelligatur.
Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia
Satanae,atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis
sensibusmultiformis invigilat, pedetentim quidem ne inquisitionibus
diligentioribuspraescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid
factum maligno spiritupythonissae illius ministerio, quamdiu nobis
aliquid amplius excogitare, atqueexplicare non datur.
Commentaires
Auctor incertus