V. 2 :
Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea
esuriit.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
In partes quidem dividitur populus, ut serpentem Naas non una acie
feriamus. Et quidem in tres partes dividitur, ut sacrae
abstinentiae fructus et dignitas ostendatur: quia ad eam, quam
manducando perdimus, sanctae Trinitatis contemplationem jejunando
revocamur. Hinc est enim, quod legis, et Prophetiae, et
Evangelii jejunia commendantur. Nam Moyses ut legem percipere
mereretur, bis quadraginta dierum numero jejunavit
(voir:
Ex, 34, 28)
. Elias ut Jesabel manus evaderet, quadraginta diebus
in unius cibi fortitudine ad Oreb Dei montem pervenit (III Reg.
XIX, 8). Dominus ac Redemptor noster Jesus
Christus per quadraginta dies in eremo jejunans, nullum omnimodo cibum
sumpsit
(voir:
Mt, 4, 2)
. In tres ergo partes Saul populum dividit: quia in
exemplum abstinentium, Legis et Prophetarum, atque Evangelii jejunia
producuntur. Et veniente die crastino, media castra doctor
ingreditur: quia cum divina gratia, quae ad docendum corda praedicatorum
illuminat, auditorum etiam mentes irradiat, et ad spem victoriae
potenter levat. In die igitur crastino doctor triumphaturus
castra inimicorum ingreditur, et aperit, in eisque concupiscentiarum
acies potenter ferit. Et quia ipsorum subditorum mentes
audiendo proficiunt, in vigilia matutina rex dicitur castra Ammonitarum
ingredi, et usque dum dies incalesceret, in eorum caedibus
immorari. Vigilia quidem matutina in Dei aspiratione est
fervor solis in ejus plenitudine. Velut enim matutina nobis
lux oritur, quando tenebris tentationum depressi, lucem virtutis ab ore
praedicatorum videre incipimus, quam sequamur. Et sol nobis
incalescit, cum per eorum verba mens nostra succenditur, et quasi
ferventis solis calore decocta, desideriis inflammatur. Tunc
quippe Ammon vehementer caeditur: quia vitiorum populus de nostris
sensibus effugatur. Rector igitur, qui in vigilia matutina
Ammonitarum castra ingreditur, usque dum incalescat dies, ab
interfectione gladium non recondat, quia tandiu debet subditorum suorum
eruditioni insistere, quandiu illos aspiciat magnis interni luminis
caloribus inflammari. Quo in loco notandum est: quia Naas, id
est serpens Ammonitarum rex esse dicitur: ipse autem Ammon populus
moeroris interpretatur. Et quia in hoc serdente gulae vitium
designari diximus, cum Naas percutitur, moeroris populus debellatur:
quia ex uno gulae vitio, innumera vitiorum agmina ad conflictum animae
producuntur. Et cum idem gulae vitium reciditur, alia multa
nobis vitia subjugamus. Unum quidem gulae vitium est, sed
aculei libidinis innumeri sunt, qui praecedentem illum, quasi regem
sequuntur. Qui laeta quidem suggerunt, sed ad aeterni fletus
lamenta perducunt. Cum Naas ergo pugnatur, sed moeroris
populus caeditur: quia cum gulam domamus, libidinum incitamenta
perimuntur. Unde bene non ipse Naas, sed Ammon subjectus
sibi, id est populus interfectus asseritur: quia appetitus comestionis
restringendus, non exstinguendus est. Sed bene nunquam
restringitur, si subsequens moeroris populus, id est turpes motus
libidinum non necantur. Contra Naas ergo nobis principale
certamen est: quia cum iste superatur, Ammon interficitur: quia libido
tunc bene caeditur, si ejus principale initium subjugatur.
Sed profectus pudicitiae quousque procedat, latenter ostenditur per ea
quae subsequuntur. Nam dicit:
Reliqui vero dispersi sunt, ita ut nec relinquerentur duo
pariter.
(
S1, 11, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)