Liber Primus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 11 : et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 51. 52. :

    Israel et Iudae Saul in Bezec agmina ducit,

    Atque Naas caeso rex populo placuit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 1
    • Hoc profecto, quia illi dicunt qui jam de vicino auxilio securi sunt quamdam spem hostibus tribuunt quos promittendo illudunt. Voce quidem debilitatem simulant, sed fortitudinem promissi auxilii intus servant. Aliud ergo promittunt, aliud credunt. Qui enim dicebant: Cras exibimus ad vos, et facietis nobis omne quod placuerit vobis, ( S1, 11, 10) hoc dabant hostibus credere, quod sic se in eorum manibus traderent, ut facere de eis possent quaecunque voluissent. Sed qui in diem sequentem venturum regem in suum auxilium noverant, exire cum eo non ad hostium manus, sed ad interfectionem cogitabant. Secundum spiritualem vero sensum serpenti Naas, id est gulae concupiscentiae in die suo nostrum exitum promittimus, sed nos in die nostro ejus acies debellamus. Dies quidem ejus est delectatio corporeae saturitatis. Qui enim proponit ventrem pro voto replere, quasi diem primum concupiscentiae dedicat, et tamen adhuc intus est, quia quamdam lucem delectationis proposuit, quam operando non vidit. Cras ergo exiit, qui hoc laetum quod carni promisit, et operando et delectando exhibuit. Sed sancti viri, ut superius dixi, gulae illudunt; quia cum ab ejus appetitu desperare in perpetuum nequeunt, illud quod promittunt et non sumunt, quasi in futura luce delectationis repromittunt, Coacti quidem sunt foris nimia fragilitate carnis, et intus induti robore magnae charitatis. Per illud quidem, qui appetitibus renuntiare nequeunt, quasi exteriori voce promittunt, quod in intentione non habent. Per illud vero, quia de divino securi sunt, aliud proponunt agere, quam loquuntur infirmitatis voce. In die igitur suo ad Naas exeunt, quia ad oppugnandum gulae concupiscentiam, per lucem superni auxilii progrediuntur, et visitati superna gratia, jam contra omnem carnis impetum fortes sunt, qui derelicti ad modicum, ejus impugnamenta timuere. Qui profecto divinae gratiae splendor, quia per ora praedicatorum aliquando minoribus sanctae Ecclesiae membris infunditur, sequitur: Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret sol. ( S1, 11, 11)
  • Liber 5, Caput 1
    • In partes quidem dividitur populus, ut serpentem Naas non una acie feriamus. Et quidem in tres partes dividitur, ut sacrae abstinentiae fructus et dignitas ostendatur: quia ad eam, quam manducando perdimus, sanctae Trinitatis contemplationem jejunando revocamur. Hinc est enim, quod legis, et Prophetiae, et Evangelii jejunia commendantur. Nam Moyses ut legem percipere mereretur, bis quadraginta dierum numero jejunavit (voir: Ex, 34, 28) . Elias ut Jesabel manus evaderet, quadraginta diebus in unius cibi fortitudine ad Oreb Dei montem pervenit (III Reg. XIX, 8). Dominus ac Redemptor noster Jesus Christus per quadraginta dies in eremo jejunans, nullum omnimodo cibum sumpsit (voir: Mt, 4, 2) . In tres ergo partes Saul populum dividit: quia in exemplum abstinentium, Legis et Prophetarum, atque Evangelii jejunia producuntur. Et veniente die crastino, media castra doctor ingreditur: quia cum divina gratia, quae ad docendum corda praedicatorum illuminat, auditorum etiam mentes irradiat, et ad spem victoriae potenter levat. In die igitur crastino doctor triumphaturus castra inimicorum ingreditur, et aperit, in eisque concupiscentiarum acies potenter ferit. Et quia ipsorum subditorum mentes audiendo proficiunt, in vigilia matutina rex dicitur castra Ammonitarum ingredi, et usque dum dies incalesceret, in eorum caedibus immorari. Vigilia quidem matutina in Dei aspiratione est fervor solis in ejus plenitudine. Velut enim matutina nobis lux oritur, quando tenebris tentationum depressi, lucem virtutis ab ore praedicatorum videre incipimus, quam sequamur. Et sol nobis incalescit, cum per eorum verba mens nostra succenditur, et quasi ferventis solis calore decocta, desideriis inflammatur. Tunc quippe Ammon vehementer caeditur: quia vitiorum populus de nostris sensibus effugatur. Rector igitur, qui in vigilia matutina Ammonitarum castra ingreditur, usque dum incalescat dies, ab interfectione gladium non recondat, quia tandiu debet subditorum suorum eruditioni insistere, quandiu illos aspiciat magnis interni luminis caloribus inflammari. Quo in loco notandum est: quia Naas, id est serpens Ammonitarum rex esse dicitur: ipse autem Ammon populus moeroris interpretatur. Et quia in hoc serdente gulae vitium designari diximus, cum Naas percutitur, moeroris populus debellatur: quia ex uno gulae vitio, innumera vitiorum agmina ad conflictum animae producuntur. Et cum idem gulae vitium reciditur, alia multa nobis vitia subjugamus. Unum quidem gulae vitium est, sed aculei libidinis innumeri sunt, qui praecedentem illum, quasi regem sequuntur. Qui laeta quidem suggerunt, sed ad aeterni fletus lamenta perducunt. Cum Naas ergo pugnatur, sed moeroris populus caeditur: quia cum gulam domamus, libidinum incitamenta perimuntur. Unde bene non ipse Naas, sed Ammon subjectus sibi, id est populus interfectus asseritur: quia appetitus comestionis restringendus, non exstinguendus est. Sed bene nunquam restringitur, si subsequens moeroris populus, id est turpes motus libidinum non necantur. Contra Naas ergo nobis principale certamen est: quia cum iste superatur, Ammon interficitur: quia libido tunc bene caeditur, si ejus principale initium subjugatur. Sed profectus pudicitiae quousque procedat, latenter ostenditur per ea quae subsequuntur. Nam dicit: Reliqui vero dispersi sunt, ita ut nec relinquerentur duo pariter. ( S1, 11, 11)
  • Liber 5, Caput 1
    • Sed subtiliter est intuendum, quod dicitur: Ut non relinquerentur duo pariter. ( S1, 11, 11) Duo quidem remanent, sed pariter non remanent. Duo quidem sunt, cogitatio immunda, et naturalis motus carnis. Ad sanctorum quidem conflictum aliquando immunda cogitatio praevenit, aliquando insurgentem sibi sentiunt legem carnis contra legem mentis; sed qui victores jam sunt, hostes in fugam versos non timent, si iterum ad pugnam redeunt; quia cum eis pariter pugnare non possunt. Nam cum prava cogitatio obviat, prius eam abjiciunt, quam de ejus suggestione caro moveatur. Et cum carnis lex membra commovet, lex mentis turpem motum, turpia cogitando nequaquam fovet; et dum alterum abjicit, alterius pugnam nequaquam sentit. Bene ergo de electorum perfecta victoria dicitur, quia: Dispersi sunt alii, ut duo pariter ex eis non sint relicti: quia per macerationem corporis in tantum proficiunt culmen perfectionis, ut ab eis quidquid a carne, quidquid a mente ingeritur, leviter superetur, dum convenire in pugnam non sinitur. Et haec quidem victoria de omnibus sensibus corporis electi percipiunt, qui obsidentem Naas sibi subjicere per abstinentiae virtutem possunt. Nam refecta caro et impinguata, ad lapsum linguae, oculorum, auditus, olfactus, et tactus facilis est. Dum ergo illiciti corporalium sensuum motus a gulae vitio, ad mentis pugnam deducuntur, quasi Ammon populus Naas regem ad Israelitarum obsidionem comitatur. Sed dum Naas perfecte vincitur, Ammon et exstinguitur ex parte, et ex parte sic in fugam vertitur, ut ex eo duo pariter non inveniantur; quia dum per abstinentiam corpus atterimus, innumeros nostrorum sensuum illicitos motus enervamus; et quos omnino eradicare non possumus, quasi debiles effugamus. Ex quibus duo pariter nobis in pugnam non remanent; quia in oblectatione alicujus sensus corporei, non conjungimus sensum mentis. Nam saepe oculis aspicimus, saepae audimus auribus, saepe tactu, saepe olfactu percipimus, quae carnalem animum trahere ad illicitum amorem possunt, sed nostram perfecte carnem macerando victores sumus, quia duos pariter de victis adversariis non videmus. Concupiscenda quidem tunc cernimus, sed oculorum motibus appetitum animae conjungere devitamus. Saepe etiam cordi cogitatio illicita obviat, sed victor serpentis, fugitivum motum suum, quem attendit, solum invenit. Ad ea enim, quae corde accidenter cogitat, aliquem de sensibus corporis per motum illicitum nequaquam levat. Tales quippe sunt, quos propheta miratur, dicens: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas. ( Es, 60, 8) Quasi enim columbae ad fenestras suas sunt, qui concupiscenda recipiunt, sed simplicitatem mundi cordis concupiscendo non perdunt; quia vident quae appetant, sed illicite appetere quod cernunt, vitant. Ad hanc profecto victoriam, quia praedicatorum nostrorum exhortatione proficimus, bene per Saul Ammonitarum populus devictus et caesus esse memoratur. Quorum profecto bella non uniformia, sed diversa sunt. Nam aliquando occultos adversarios potenter opprimunt, aliquando falsos fratres sapienter ferunt. Illos intus magna virtute domant, istos foris mira patientia tolerant. Intus per immensa certamina magnorum triumphorum gloria insignes sunt, sed foris incomparabilibus tantae mansuetudinis suae titulis adornantur. Qui ergo internae victoriae narrationem cognovimus, qualiter etiam foris vincant, audiamus. Nam sequitur: Et ait populus ad Samuelem: Quis est, qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos. Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia fecit Dominus salutem in Israel. ( S1, 11, 12 et S1, 11, 13)