Liber Primus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 13 : et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 1
    • Sed subtiliter est intuendum, quod dicitur: Ut non relinquerentur duo pariter. ( S1, 11, 11) Duo quidem remanent, sed pariter non remanent. Duo quidem sunt, cogitatio immunda, et naturalis motus carnis. Ad sanctorum quidem conflictum aliquando immunda cogitatio praevenit, aliquando insurgentem sibi sentiunt legem carnis contra legem mentis; sed qui victores jam sunt, hostes in fugam versos non timent, si iterum ad pugnam redeunt; quia cum eis pariter pugnare non possunt. Nam cum prava cogitatio obviat, prius eam abjiciunt, quam de ejus suggestione caro moveatur. Et cum carnis lex membra commovet, lex mentis turpem motum, turpia cogitando nequaquam fovet; et dum alterum abjicit, alterius pugnam nequaquam sentit. Bene ergo de electorum perfecta victoria dicitur, quia: Dispersi sunt alii, ut duo pariter ex eis non sint relicti: quia per macerationem corporis in tantum proficiunt culmen perfectionis, ut ab eis quidquid a carne, quidquid a mente ingeritur, leviter superetur, dum convenire in pugnam non sinitur. Et haec quidem victoria de omnibus sensibus corporis electi percipiunt, qui obsidentem Naas sibi subjicere per abstinentiae virtutem possunt. Nam refecta caro et impinguata, ad lapsum linguae, oculorum, auditus, olfactus, et tactus facilis est. Dum ergo illiciti corporalium sensuum motus a gulae vitio, ad mentis pugnam deducuntur, quasi Ammon populus Naas regem ad Israelitarum obsidionem comitatur. Sed dum Naas perfecte vincitur, Ammon et exstinguitur ex parte, et ex parte sic in fugam vertitur, ut ex eo duo pariter non inveniantur; quia dum per abstinentiam corpus atterimus, innumeros nostrorum sensuum illicitos motus enervamus; et quos omnino eradicare non possumus, quasi debiles effugamus. Ex quibus duo pariter nobis in pugnam non remanent; quia in oblectatione alicujus sensus corporei, non conjungimus sensum mentis. Nam saepe oculis aspicimus, saepae audimus auribus, saepe tactu, saepe olfactu percipimus, quae carnalem animum trahere ad illicitum amorem possunt, sed nostram perfecte carnem macerando victores sumus, quia duos pariter de victis adversariis non videmus. Concupiscenda quidem tunc cernimus, sed oculorum motibus appetitum animae conjungere devitamus. Saepe etiam cordi cogitatio illicita obviat, sed victor serpentis, fugitivum motum suum, quem attendit, solum invenit. Ad ea enim, quae corde accidenter cogitat, aliquem de sensibus corporis per motum illicitum nequaquam levat. Tales quippe sunt, quos propheta miratur, dicens: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas. ( Es, 60, 8) Quasi enim columbae ad fenestras suas sunt, qui concupiscenda recipiunt, sed simplicitatem mundi cordis concupiscendo non perdunt; quia vident quae appetant, sed illicite appetere quod cernunt, vitant. Ad hanc profecto victoriam, quia praedicatorum nostrorum exhortatione proficimus, bene per Saul Ammonitarum populus devictus et caesus esse memoratur. Quorum profecto bella non uniformia, sed diversa sunt. Nam aliquando occultos adversarios potenter opprimunt, aliquando falsos fratres sapienter ferunt. Illos intus magna virtute domant, istos foris mira patientia tolerant. Intus per immensa certamina magnorum triumphorum gloria insignes sunt, sed foris incomparabilibus tantae mansuetudinis suae titulis adornantur. Qui ergo internae victoriae narrationem cognovimus, qualiter etiam foris vincant, audiamus. Nam sequitur: Et ait populus ad Samuelem: Quis est, qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos. Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia fecit Dominus salutem in Israel. ( S1, 11, 12 et S1, 11, 13)
  • Liber 5, Caput 1
    • Ad Samuelem quippe Dominus superius dixerat: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) De Saul autem paulo ante dictum est: Quia despexerunt eum, et non attulerunt ei munera. ( S1, 10, 27) Sed ille abjectus, iste despectus, caesis jam hostibus consecuta victoria, vociferantem populum audivit: Date nobis viros, et interficiemus eos. Posset quidem uterque, non interficiendo, sed consentiendo, de inimicis vindicari, sed etiam quia abjectus fuerat propheta loquitur, rex despectus favet dicenti: Non occidetur quisquam, ( S1, 11, 13) quia sancti praedicatores nostri majori victoria coronantur, cum adversa proximorum tolerant, quam cum foris hostes expugnant. Unde et vera sapientia in Salomone loquitur, dicens: Melior est patiens, viro forti. ( Pr, 16, 32) Sed notandum, quod dicitur: In die hac. ( S1, 11, 13) In die quidem victoriae suae occidere appetit, qui eos, quos claritate virtutum ad amorem Dei pertrahit, ad nocendum aliis accendit. Vel in die victoriae occidit; quia ea luce claritatis, qua in venerationem praedicatoris adducitur, ad odia eidem doctori detrahentium excitatur. Qui enim odit fratrem suum, homicida est. ( 1Jn, 3, 15) Quia enim de doctrina boni pastoris sic adjuvandi sunt boni, ut tolerentur mali; causa, qua nemo occidendus sit, bene subjungitur: Quia, ( S1, 11, 13) inquit, hodie fecit Dominus salutem in Israel. ( S1, 11, 13) Sequitur: Dixit autem Samuel ad populum: Venite, eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecere ibi regem Saul coram Domino. ( S1, 11, 14 et S1, 11, 15)