V. 10 :
et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Tale fortasse est illud, quod nobis sapientis illius consilio dicitur:
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum
tuum cito non deseras.
(
Ec, 10, 4) Locus uniuscujusque electi est situs bonae
conversationis. Quando autem permittitur, impugnans spiritus
potestatem habere potest, quia impugnare electorum corda nullatenus
posset, nisi hoc dispensatio divina permitteret. Praecipit
ergo, ut locum nostrum non deseramus, quia si inter tentationum breves
tenebras fortes sumus, cito divina lux aderit, in cujus adventu
tenebrarum virtus evanescit. Bene ergo dicitur:
Cras enim, cum incaluerit sol, erit vobis salus.
(
S1, 11, 9) Sanctorum praedicatorum exhortatio dies est, quia dum
tentata minorum corda tangit, ad spem victoriae erigit. Sed
hanc nox sequitur, quia etsi divina auxilia separantur, adhuc tamen
irruentes desideriorum carnalium tenebrae non discedunt. Quis
est ergo dies crastinus nisi divinae visitationis adventus?
Crastinus enim dies dicitur, quia tentatis electis divini auxilii
splendor valde vicinus est. Unde et per prophetam Dominus
dicit:
Ego Deus de vicino, et non Deus de longe.
(
Jr, 23, 23)
Hinc Psalmista dicit:
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in
veritate.
(
Ps, 144, 18) Hinc item ipse Dominus repromittit, dicens:
Antequam me invocetis, dicam: Ecce, adsum
(
Es, 58, 9) Dies ergo primus, lux praedicationis, crastinus
divinae gratiae est. Sed notandum quia dixit:
Cum incaluerit sol;
(
S1, 11, 9) ut diei claritas obscuritatem sensus illuminet, et calor solis
accendat amorem cordis; ut mens bonum quod cupiat per lucem videat, et
quod videt per calorem mentis concupiscat. Geminum quippe hoc
mentis remedium contra duplum diaboli bellum exhibetur. Nam
malignus spiritus, ut mentes electorum tentando superet, prius tenebras
cogitationum malarum objicit, deinde concupiscentiarum flammas accendit,
quia nisi prius mentem caecaverit, ad pravitatem concupiscentiae non
impellit. Electa vero mens dum tentari permittitur, ejus
status in utroque turbatur, quia in tantum concupiscentiarum molestias
sentire potest, in quantum, permittente Deo, cogitationum tenebras
abjicere a se non potest. Sed quia a Deo tentari permittitur,
in adventu ejus gratiae, ab utroque malo relevatur: dum contra tenebras
lucem accipit, et per calorem advenientis spiritus, abjicit frigus
mentis. Incipit enim videre coelestia qui levare mentem a
carnalibus non valebat, et quae amanter aspicit ardenter
cupit. Bene ergo dicitur:
Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol;
(
S1, 11, 9) quia si validas antiqui hostis impugnationes viriliter ferimus,
divinae gratiae celeritate sublevamur ad lucem cordis et virtutem magnae
charitatis. Et quia hoc sanctorum praedicatorum consilium
electa subditorum corda gratanter excipiunt, sequitur:
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris
Jabes. Qui laetati sunt.
(
S1, 11, 9)
Sed etiam promisso sibi auxilio, quid Ammonitis respondeant
audiamus. Nam sequitur:
Et dixerunt: Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne
quod placuerit vobis.
(
S1, 11, 10)
Liber 5, Caput 1
Hoc profecto, quia illi dicunt qui jam de vicino auxilio securi sunt
quamdam spem hostibus tribuunt quos promittendo illudunt.
Voce quidem debilitatem simulant, sed fortitudinem promissi auxilii
intus servant. Aliud ergo promittunt, aliud
credunt. Qui enim dicebant:
Cras exibimus ad vos, et facietis nobis omne quod placuerit
vobis,
(
S1, 11, 10) hoc dabant hostibus credere, quod sic se in eorum manibus
traderent, ut facere de eis possent quaecunque voluissent.
Sed qui in diem sequentem venturum regem in suum auxilium noverant,
exire cum eo non ad hostium manus, sed ad interfectionem
cogitabant.
Secundum spiritualem vero sensum serpenti Naas, id est gulae
concupiscentiae in die suo nostrum exitum promittimus, sed nos in die
nostro ejus acies debellamus. Dies quidem ejus est delectatio
corporeae saturitatis.
Qui enim proponit ventrem pro voto replere, quasi diem primum
concupiscentiae dedicat, et tamen adhuc intus est, quia quamdam lucem
delectationis proposuit, quam operando non vidit. Cras ergo
exiit, qui hoc laetum quod carni promisit, et operando et delectando
exhibuit. Sed sancti viri, ut superius dixi, gulae illudunt;
quia cum ab ejus appetitu desperare in perpetuum nequeunt, illud quod
promittunt et non sumunt, quasi in futura luce delectationis
repromittunt, Coacti quidem sunt foris nimia fragilitate carnis, et
intus induti robore magnae charitatis. Per illud quidem, qui
appetitibus renuntiare nequeunt, quasi exteriori voce promittunt, quod
in intentione non habent. Per illud vero, quia de divino
securi sunt, aliud proponunt agere, quam loquuntur infirmitatis
voce. In die igitur suo ad Naas exeunt, quia ad oppugnandum
gulae concupiscentiam, per lucem superni auxilii progrediuntur, et
visitati superna gratia, jam contra omnem carnis impetum fortes sunt,
qui derelicti ad modicum, ejus impugnamenta timuere. Qui
profecto divinae gratiae splendor, quia per ora praedicatorum aliquando
minoribus sanctae Ecclesiae membris infunditur, sequitur:
Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul
populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia
matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret sol.
(
S1, 11, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)