V. 8 :
et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem
Iuda triginta milia
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 51. 52. : Israel et Iudae Saul in Bezec agmina ducit, Atque Naas caeso rex populo placuit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Quia enim proximos sicut nos ipsos diligere jubemur, recto ordine eis
auxilia praebemus, quando ad haec exhibenda non timore cogimur, sed
amore provocamur. Cum vero nos effectum hujus debiti amoris
perdimus, ad praedicatorum nostrorum zelum pertinet, ut in fratrum
auxilia ex timore consurgamus. Bene ergo dicitur:
Invasit timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir
unus:
(
S1, 11, 7) quia plerumque sumus in amore proximorum tepidi; sed praelatorum
nostrorum minis erigimur ad statum devotionis, et ex timore bonum opus
aggredimur, sed ex initio timoris, ad vinculum perducimur magnae
charitatis. Unde et bene timor invasisse populum dicitur, sed
quasi vir unus omnes egressi perhibentur. Quasi vir quippe
unus plures non possunt egredi, nisi qui ad parem conscendunt unitatem
dilectionis. Hinc namque et de perfectis discipulis
Redemptoris dicitur:
Erat illis cor unum, et anima una.
(
Ac, 4, 32) Sequitur:
Et recensuit eos in Bezech; fueruntque filiorum Israel
trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
(
S1, 11, 8)
Commentaires
Gregorius I (540-604)