Liber Primus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 5 : et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 47. 48. :

    Hoc Saul audito, veniens cum bobus ab agro

    Compatiendo Iabes, mactat utrosque boves.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 1
    • Sancti ergo viri, ut hosti illudant, rigorem conversationis in praesenti virtute habent; pro illusione infirmitatis carni commodum quoddam in futuro promittunt. Nam saepe ingentia sunt, quae agunt, sed pro infirmitate carnis semper agere dura, et aspera promittere non praesumunt. Tanto quidem facilius eadem dura sustinent, quanto eorum onera sibi inesse in perpetua promissione non vident. Sed dum optime vivunt, et quotidie proficere et non deficere conantur, illud carnis licitum blandimentum, de quo desperare non possunt, semper carni in futura aestimatione promittunt; sed ei coeptae afflictionis dolorem infligere nequaquam desinunt. Per id ergo, quod in appetitu suo spes carni relinquitur, quasi ad futurum bonum ejusdem carnis, sui adventus praesentiam spiritus pollicetur. Sed quia solitum continentiae rigorem deficiendo non deserit, promissum voluptatis caro habet in futuro, et electa mens virtutis robur in praesenti. Quo in loco notandum est, quia ad Naas egredi sub conditione promittunt, sed urbis moenibus sine conditione muniuntur: quia abstinentes eo etiam, quod secundum carnem infirmi sunt, roborari per divinam misericordiam confidunt. Et quia gulae vitium decipiendo supplantare se gestiunt, dicunt: Concede nobis septem dies. ( S1, 11, 3) Quasi enim a gula tempus conceditur, quando eo respectu comprimitur ut ejus desideriis quandoque serviatur. Quo nimirum dierum spatio Naas egressum ad se obsessorum civium, cives vero Jabes auxilia praestolantur, quia nimirum gulae appetitus de infirma carne refici appetit, sed electa mens in abstinentiae virtute roborari. In septem vero diebus auxilia quaeruntur, quando contra tentamentorum tenebras omni luce cordis erigimur, quando adversus prava consilia quidquid possumus, invenimus ratione nostra; et lucis radios quos in nobis non cernimus de eruditione munimur aliena. Dum enim ad robur nostrae virtutis, perfectorum conversationes aspicimus, quasi per septem dies auxilia defensionis invenimus. Inducias quidem petimus; quia cum Naas, id est serpente, pugnamus, cujus quo latentia sunt venena, eo nobis subtiliora sunt quaerenda consilia. Unde et in universos terminos Israel mittere nuntios se promittunt: quia electi viri ad aedificationis suae commodum, omnium videntium Deum exemplis adjuvantur, sed quod dicitur: Si non est qui defendat, egrediemur ad vos: in electorum voce, non auxiliorum dubitatio, sed certitudo monstratur. Quasi astutis verbis suadenti adversario illudentes, verba proferunt quibus illi spem tribuant et sibi fiduciam nequaquam tollant. Qui enim dicunt: Si non fuerit qui defendat, egrediemur ad vos; quamdam exeundi spem tribuunt. Sed quia illi hoc dicunt, qui de auxilio certi sunt, hostes suos promittendo decipiunt. Sed ubi jam eadem auxilia inveniantur, exponit dicens: Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saul, et locuti sunt verba haec, audiente populo, et levavit omnis populus vocem suam, et fLv. Et ecce Saul veniebat mane sequens boves de agro, et vidit plorantem populum, et ait: Quid habet populus, quod plorat? ( S1, 11, 4 et S1, 11, 5)