Liber Primus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 1 : venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 20
    • Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David solus, ( S1, 21, 1) et reliqua. Achimelech ipse est Aia filius Achitob, filii Phinees, filii Heli. Achimelech interrogat, utrum David, num pueri sui, quos in illum et illum locumcondixisse dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipsorespondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5), scilicet a concubitu conjugali. Quod vero ait: Porro via haec polluta est, ( S1, 21, 5) et in Hebraeo legitur, « Porro via laica est, » sic intelligendum est ac sidiceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis, et tu interrogasutrum mundi sint pueri? Qui, etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent. Idcirco via est laica, quia tu laicaliter interrogas. Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. ( S1, 21, 5) Ipsa utique in vasis, id est mente sua sanctificari dicit, quia nisinecessitate corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. Non tamen aperte eosdem legitur David panes comedisse, sicut Hebraeitradunt. Sed lege Evangelium, ubi Dominus de hacsententia Judaeis loquitur, dicens: Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse et qui cum eo erant, quomodo introiit domum Domini sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? ( Mc, 2, 25 et Mc, 2, 26) [mauvais référencement: Mc, 2] Sed requirendum quid est quod hic Achimelech sacerdos legitur, a quo Davidpanes accepit, et Dominus in Evangelio Abiathar nominat? Quod enim Dominus Abiatharprincipem sacerdotum pro Achimelech appellat, nihil habet dissonantiae: Ambo etenimfuerunt illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Achimelech videlicetprinceps sacerdotum et Abiathar filius ejus. Occiso autem Achimelecha Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octogintaquinque, fugit Abiathar ad David; et comes factus totius exsilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regniillius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectusest. Ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summisacerdotis faceret. Sed hoc quod ait superius: Via haec polluta est, sed sanctificabitur in vasis, itanonnulli edisserunt. Mentiendo enim iter polluitur, dum a rege missum me fingo, et hoc necessitatemortis, sed sanctificabitur in illis, quorum causa etiam fugio, quia illorum non solummei periculi causa mentior: nam ipsi hujus rei causa salvabuntur. Hactenus historiam nunc spiritalemintelligentiam tangamus: David fugiens Saul adAchimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus rex venit: similiterChristus Judaeorum persecutionem declinans, quorum typum Saul tenuit, ad apostolostransiens, quibus interpretatio nominis Achimelech congruit, quos Dominus, Rex regum,fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis, ( Mt, 28, 10) [mauvais référencement: Mt, 28] cum quibus et desideratum cibum sumpsit: Desiderio enim desideravi hoc pascha manducare. ( Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] David ad Achimelech solus venit, et Christus in passione sua solus relictusest. Quod autem ait David: « Illum et illum in locum condixi pueris meis, » hocindicabat, quod Dominus apostolos suos ante passionem suam informans ait: « Postquamresurrexero, praecedamvos in Galilaeam. » David ad Achimelech quinque panes quaesivit,sed unum accepit: quia in quinque libris Mosaicae legis unitas retinetur. David Goliath gladium sustulit, quia et Christus Dominus diaboli arma abstulit: Fortis enim spolia ipse diripuit. ( Mt, 12, 29) [mauvais référencement: Mt, 12] David per viam pollutam se venisse ad Achimelech professus est, quia etChristus Dominus inter immundas Judaeorum actiones, impollutus pertransivit. Quod autem ait: Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis meis, ( S1, 21, 5) hoc indicabat quod sancti apostoli, qui Domini vasa erant, a contagioneJudaeorum, fide purgante, corda sanctificarentur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 19
    • Venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem ( S1, 21, 1). Ahimelec ipse est Aja filius Ahitob, filii Phinees, filii Heli.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 20, 45 et S1, 21, 1) Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul, venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae substulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est: sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad populos transiit: cum quibus, et desideratum sibi cibum sumpsit. Desiderio enim, inquit, desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, ( Lc, 22, 15) ex quibus Goliae, id est arma diaboli substulit, fortis enim spolia ipse dirupit: his ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. ( 2Ti, 3, 12) Et Dominus (ait): Si me persecuti sunt, et vos persequentur ( Jn, 15, 20). Quod vero Dominus in Evangelio (voir: Mt, 2, 26) , Abiathar principem sacerdotum, non Abimelech appellat, nihil habet dissonantiae: ambo et enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit Abimelech, videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius ejus (voir: S1, 22, 16) . Occiso autem Abimelech a Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta quinque, fugit Abiathar ad David, et comes factus est totius exilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae, quam pater suus, effectus est. Ideoque dignus fuit, cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi sacerdotis faceret. (voir: S1, 22, 18) In Doech autem Idumaeo, qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditoris persona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus perditione facta in Christo, persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multi discipuli Christi, et sacerdotes per nomen ejus persecutionis exitia paterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas exstitit, quia sicut ille sacerdotes octoginta quinque peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, sic occisurus.