Liber Primus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 7 : erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 93. 94. :

    Achimelech David panes gladiumque paravit,

    Quod referente Doeg, rex necat Achimelech.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 437. 438. 439. :

    ubi Dauid accepit ab Abimelech panem sanctum et gladium Golie

    Porro Dauid petit Abimelech, qui rite sacerdos

    Officii sacri munus adeptus erat.
  • liber 1 , v. 440. 441. :

    Accipit inde sacros panes gladiumque Golie

    Tollit ab Abimelech supplice uoce Dauid.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 21
    • Erat autem ibi quidam vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo, et nomen ejus Doeg Idumaeus ( S1, 21, 7). In Hebraeo habetur, obligatus in conspectu Domini; ( Hebr, sl) » obligatus idem Doeg Idumaeus erat voto, quo se obligaverat aliquot diebus in tabernaculo Domini immoraturum, et orationi vacaturum. Doeg autem iste Idumaeus (qui camelorum, id est infructuosi gregis et tortuosi, custos erat, et interpretatur, motus sive sollicitus, qui et percussit Abimelech sacerdotem magnum: (nam Abimelech interpretatur frater meus rex ) in nomine Judae proditoris personam gestat, per quem fraude contra Redemptorem nostrum, qui vere rex est, operatus diabolus, ut, ejus proditione facta, etiam postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent. Sed in domo Abimelech solus Abiathar princeps sacerdotum a persecutore Saul immunis est, quia nemo potest nocere Christo principi sacerdotum, qui victor ad coelos ascendit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 19
    • Erat autem ibi quidam vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo, et nomen ejus Doech [Al. Dog] Idumaeus ( S1, 21, 7). In Hebraeo dicitur, obligatus in conspectu Domini. Obligatus idem Doech Idumaeus erat voto, quo se obligaverat aliquot diebus in tabernaculo Domini immoraturum, et orationi vacaturum.