V. 10 :
surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem
Geth
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 93. 94. : Achimelech David panes gladiumque paravit, Quod referente Doeg, rex necat Achimelech.
Petrus Riga
liber 1 , v. 437. 438. 439. : ubi Dauid accepit ab Abimelech panem sanctum et gladium Golie
Porro Dauid petit Abimelech, qui rite sacerdos
Officii sacri munus adeptus erat.
liber 1 , v. 440. 441. : Accipit inde sacros panes gladiumque Golie
Tollit ab Abimelech supplice uoce Dauid.
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 21
Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie
Saul
(
S1, 21, 10): venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae
sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti « mortem
attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati.
»Primo videndum est quid sit quod David interroganti
respondit sacerdoti, et dixit.
Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et
nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum
sancta
(
Hebr, sl). Hoc quoque taliter accipi potest: Abimelech interrogat utrum
David et pueri sui, quos in illum et illum locum conduxisse se dixerat,
mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit,
dicens:
Et fuerunt vasa puerorum sancta
(
S1, 21, 5), scilicet, a concubitu conjugali. Quod vero ait:
Porro via haec polluta est
(
S1, 21, 5), et in Hebraeo legitur: « Porro via haec laica est, » sic est
intelligendum: « Via haec laica est; » ac si diceret: In lege praeceptum
est ut extraneus non comedat ex eis; et tu interrogas, utrum mundi sint
pueri, qui etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent? Idcirco
via laica est, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero
sequitur: « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, » ipsa utique in
vasis, id est, mente sanctificari dicit; quia nisi necessitate corporis,
et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis.
(voir:
Isid, sl)
Et haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad
sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est.
Qui positus in carne, dum insectationem declinaret judaicam,
ad apostolos transivit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit:
Desiderio enim desideravit manducare pascha.
(
Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] Ex quibus Goliae, id est, arma diaboli, sustulit: fortis enim
spolia ipse diripuit
(voir:
Lc, 11)
. His ergo a quibus receptus est Christus,
tribulationes induxit diabolus et mortem.
Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt
vivere, persecutionem patiuntur.
(
2Ti, 3) Et Dominus:
Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur.
(
Jn, 15, 20) [mauvais référencement: Jn, 15]
Auctor incertus
Liber 1, Caput 23
Surrexit itaque David iterum, ut fugeret in die illa a facie
Saul
(
S1, 21, 10), venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae
sustulit, et panespropositionis accepit.
Ex qua re et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem
religiosaecivitati.
Haec itaque gestorum fides est.
Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino
nostroimpletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret
Judaicam adapostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum
sumpsit.
Desiderio
, enim, inquit,
desideravi hoc pascha manducare vobiscum
(
Lc, 22, 15); ex quibus Goliae, id est, diaboli arma sustulit, fortisenim
spolia ipse diripuit. His ergo a quibus receptus est
Christus,tribulationes induxit diabolus et mortem.
Omnes
enim, ut ait Apostolus,
qui in Christo pie volunt vivere, persecutiones
patiuntur
(
2Ti, 3, 12).
Et Dominus ait,
Si me persecuti sunt, et vos persequentur
(
Jn, 15, 20) .
Quod vero Dominus in Evangelio Abiathar principem sacerdotum
Abimelechappellat, nihil habet dissonantiae; ambo etenim fuerunt illic,
cum veniensDavid panes petiit et accepit: Abimelech videlicet princeps
sacerdotum, etAbiathar filius ejus.
Occiso autem Abimelech a Saule, cum viris domus suae generis
sacerdotalis 85 fugit Abiathar ad David, et comes factus totius
exsilii ejus, postea, regnante eo, summi sacerdotii gradum et ipse
accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans,
multo majoris excellentiae quam pater suus effectus est, ideoque
dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summi
sacerdotis faceret.
In Doech autem Idumaeo qui sacerdotes Domini prodidit, Judae
proditorispersona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus
proditione factain Christo persecutionem postea Ecclesia pateretur, et
occiderentur multidiscipuli et sacerdotes, et pro nomine ejus
persecutionis exitiapaterentur.
Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas
exstitit:quia sicut ille sacerdotes 80 peremit, sic et iste martyres,
qui fidemresurrectionis tenent, sit occisurus.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 14
Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth nomine
Achis
(voir:
S1, 21, 10)
.
Sed cum gloria ei fuisset sibi commemorata, ne per livorem rex idem ad quem
confugerat aliquid ei mali machinaretur; finxit insaniam, et quasi furore
correptus, mutavit os suum: defluebantque salivae in barbam ejus,
collabebaturque in manibus eorum; et ad ostia portae procedebat; et dixit Achis
rex: Quid mihi adduxisti istum? Nunquid deerant nobis furiosi? Et sic eum
dimisit.
Achis interpretatur quomodo est.
Per quod significatur ignorantia ad verbum mirantis et non agnoscentis, quod
in gente Judaeorum impletum est, qui dum viderunt Christum non
agnoverunt.
Coram quibus mutavit os suum, et abiit.
Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erant et sacrificia secundum ordinem
Aaron: et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum
ordinem Melchisedech.
Mutavit ergo os suum sacerdotio, mutavit in praeceptis: dans aliud
testamentum, evacuata carnali operatione.
Atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes
crucifixerunt.
Et procedebat ad ostium portae, hoc est humiliabat se usque ad ostium fidei
nostrae.
Ostium enim portae initium est fidei.
Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem.
Ut cum credit ea quae nunc videt, mereatur perfrui, cum eum videre facie ad
faciem coeperit.
Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus,
Apostolus haec aperit dicens:
Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt.
Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam.
Ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei
sapientiam: quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod
infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I, 23-25).
Salivae enim infirmitatem significant.
Sed quod stultum est Dei fortius est hominibus, non tanquam salivam attendas,
sed attende quia super barbam decurrit.
Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur.
Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae.
Et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat.
Intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)