Evangelium secundum Ioannem

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 20 : Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • De jure regio, quia late superius diximus (lib. IV, cap. 4, num. 4, seq.), hoc tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent, agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur. Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet, qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare. Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat: Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis. Non est servus major Domino suo. ( Jn, 15, 20) Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens, ait: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. ( He, 13, 7) Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens: Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario servit, de altario vivat. ( 1Co, 9, 14) Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum, quando dicebat: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. ( Mt, 10, 41) Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori verbum roborans, ait: Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam ( Mc, 9, 40) Sequitur: Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum. ( S1, 10, 25, S1, 10, 26 et S1, 10, 27)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 21
    • Dixitque Doeg Idumaeus ad Saul: Vidi David filium Isai in Noba, ( S1, 22, 9) et reliqua. Quantum ad spiritalem intelligentiam pertinet, in Doeg Idumaeo, qui voto seobligaverat, sicut in Hebraeo legitur, prout Judaei tradunt, ut aliquantisper intabernaculo Domini immoraretur, et orationi vacaret, Judae proditoris personaconsistit, per quem ista operatus estZabulus, ut ejus proditione facta in Christo,postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christiet sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent. His ergo quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus etmortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. ( 2Ti, 3) Et Dominus ait: Si me persecuti sunt, et vos persequentur ( Jn, 15, 20) [mauvais référencement: Jn, 15] Potest enim Doeg, qui interpretatur motus et Idumaeus terrenus, sive sanguineus, quod nomen in praefiguratione futurorumaccipiens, eorum videlicet personam significare, qui terrena sapientes atquecarnaliter viventes, Christum in suis membris persequuntur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 21
    • Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul ( S1, 21, 10): venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti « mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. »Primo videndum est quid sit quod David interroganti respondit sacerdoti, et dixit. Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta ( Hebr, sl). Hoc quoque taliter accipi potest: Abimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum et illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5), scilicet, a concubitu conjugali. Quod vero ait: Porro via haec polluta est ( S1, 21, 5), et in Hebraeo legitur: « Porro via haec laica est, » sic est intelligendum: « Via haec laica est; » ac si diceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis; et tu interrogas, utrum mundi sint pueri, qui etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent? Idcirco via laica est, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, » ipsa utique in vasis, id est, mente sanctificari dicit; quia nisi necessitate corporis, et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. (voir: Isid, sl) Et haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est. Qui positus in carne, dum insectationem declinaret judaicam, ad apostolos transivit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit: Desiderio enim desideravit manducare pascha. ( Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] Ex quibus Goliae, id est, arma diaboli, sustulit: fortis enim spolia ipse diripuit (voir: Lc, 11) . His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. ( 2Ti, 3) Et Dominus: Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. ( Jn, 15, 20) [mauvais référencement: Jn, 15]

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 23
    • Surrexit itaque David iterum, ut fugeret in die illa a facie Saul ( S1, 21, 10), venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panespropositionis accepit. Ex qua re et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosaecivitati. Haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostroimpletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam adapostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit. Desiderio , enim, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum ( Lc, 22, 15); ex quibus Goliae, id est, diaboli arma sustulit, fortisenim spolia ipse diripuit. His ergo a quibus receptus est Christus,tribulationes induxit diabolus et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutiones patiuntur ( 2Ti, 3, 12). Et Dominus ait, Si me persecuti sunt, et vos persequentur ( Jn, 15, 20) . Quod vero Dominus in Evangelio Abiathar principem sacerdotum Abimelechappellat, nihil habet dissonantiae; ambo etenim fuerunt illic, cum veniensDavid panes petiit et accepit: Abimelech videlicet princeps sacerdotum, etAbiathar filius ejus. Occiso autem Abimelech a Saule, cum viris domus suae generis sacerdotalis 85 fugit Abiathar ad David, et comes factus totius exsilii ejus, postea, regnante eo, summi sacerdotii gradum et ipse accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectus est, ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret. In Doech autem Idumaeo qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditorispersona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus proditione factain Christo persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multidiscipuli et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutionis exitiapaterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas exstitit:quia sicut ille sacerdotes 80 peremit, sic et iste martyres, qui fidemresurrectionis tenent, sit occisurus.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 13
    • Surrexit itaque David, et iterum fugit a facie Saul: venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro completum est, qui positus in carne dum insectationem declinaret Judaicam, ad apostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit: desiderio enim desideravit pascha manducare. Ex quibus Goliae, id est arma diaboli, sustulit: fortis enim spolia ipse diripuit. His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur ( 2Ti, 3, 12). Et Dominus ait: Si me persecuti sunt, et vos persequentur ( Jn, 15, 20). In Doech autem Idumaeo, Judae proditoris persona consistit, per quem ita operatus est diabolus, ut ejus proditio est facta in Christo, postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi et sacerdotes, et pro nomine persecutiones gravissimas perferrent.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 20, 45 et S1, 21, 1) Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul, venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae substulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est: sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad populos transiit: cum quibus, et desideratum sibi cibum sumpsit. Desiderio enim, inquit, desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, ( Lc, 22, 15) ex quibus Goliae, id est arma diaboli substulit, fortis enim spolia ipse dirupit: his ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. ( 2Ti, 3, 12) Et Dominus (ait): Si me persecuti sunt, et vos persequentur ( Jn, 15, 20). Quod vero Dominus in Evangelio (voir: Mt, 2, 26) , Abiathar principem sacerdotum, non Abimelech appellat, nihil habet dissonantiae: ambo et enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit Abimelech, videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius ejus (voir: S1, 22, 16) . Occiso autem Abimelech a Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta quinque, fugit Abiathar ad David, et comes factus est totius exilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae, quam pater suus, effectus est. Ideoque dignus fuit, cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi sacerdotis faceret. (voir: S1, 22, 18) In Doech autem Idumaeo, qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditoris persona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus perditione facta in Christo, persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multi discipuli Christi, et sacerdotes per nomen ejus persecutionis exitia paterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas exstitit, quia sicut ille sacerdotes octoginta quinque peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, sic occisurus.