V. 26 :
sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum
tetigerat Deus corda
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Tunc ergo nobis tres viri apparent: quia qui se nobis desiderantibus
dignantur ostendere, in custodia locutionis, cogitationis et operis
fortes sunt. Nam secretioris vitae esse non possunt, si
oculorum, cordis et oris ostia aperta tenuissent. Quia ergo
cor ab inepta cogitatione, os ab otioso sermone, totum corpus a prava
operatione custodiunt, tres sunt; viri autem, quia eamdem custodiam
fortissime observant. Tres ergo viri nobis apparent: quia cum
tales cernimus, in eis robur virtutis intuemur. Qui certe in
umbra venientis sunt luminis; quia videre internam lucem Conditoris
tanto clarius possunt, quanto studiosius mundum cor a mundi inquinatione
custodiunt. Talibus quidem a mortuis resurgens apparuit
Dominus, tales replevit Spiritus sanctus. De illo etenim
secreto dicitur:
Cum sero esset una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi
erant discipuli propter metum Judaeorum.
(
Jn, 20, 19) Et rursum:
Post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas
cum eis, venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et
dixit eis: Pax vobis.
(
S1, 10, 26) De alio item secreto scriptum est:
Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli
pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus
advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum,
ubi erant sedentes.
Et apparuere illis dispertitae linguae, tanquam ignis,
seditque super singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu
sancto.
(
Ac, 2, 1,
Ac, 2, 2,
Ac, 2, 3 et
Ac, 2, 4) Clausas quidem januas habent, qui contra humani lapsus
negligentiam officia corporis, sub forti custodia stricta
retinent. Intus etiam sunt; quia in interna dilectione
supernae vitae requiescunt. Quibus profecto resurgens Dominus
apparet, quia ejus gloriam tanto clarius aspiciunt, quanto per mundi
contemptum passionis ejus mysterium strictius sequuntur. Hi
etiam repleri Spiritu sancto, quasi in domo possunt; quia illi
percipiunt abundanter gratiarum ejus dona, qui ad ea percipienda sese,
visibilia contemnendo, paraverunt.
Liber 4, Caput 5
De jure regio, quia late superius diximus (lib. IV,
cap. 4, num. 4, seq.), hoc
tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed
ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint
boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis
propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent,
agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non
vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum
jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur.
Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis
populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet,
qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo
quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse
cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat
consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine
onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos
a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse
cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui
abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex
scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae
quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi
perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista
quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad
populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus
quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro
scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino
ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum
esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire
ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem
Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae
Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant
subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente
haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita
auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro
non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro
scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare.
Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat:
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis.
Non est servus major Domino suo.
(
Jn, 15, 20) Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens,
ait:
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt
verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini
fidem.
(
He, 13, 7) Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam
accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens:
Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario
servit, de altario vivat.
(
1Co, 9, 14) Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum,
quando dicebat:
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi,
mercedem justi accipiet.
(
Mt, 10, 41) Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori
verbum roborans, ait:
Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae
tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam
(
Mc, 9, 40) Sequitur:
Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum
suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et
abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus
corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid
salvare nos poterit iste?
Et despexerunt eum.
(
S1, 10, 25,
S1, 10, 26 et
S1, 10, 27)
Liber 4, Caput 5
Si simplex historia quaeritur, quid unquam planius dici
potuit? Sed si vim verborum singulorum attendimus, magna sunt
quae in hac simplicitate verborum clauduntur. Nam populus in
domum suam dimissus asseritur, rex autem in domum non esse dimissus, sed
abiisse perhibetur. Separatim quoque de domibus populi et de
domo regis dicitur: quia populus refertur dimissus in domum suam, et rex
abiisse in suam. Prius tamen populus dimissus est quam abiret
rex. De abeunte etiam populo caute signatur, et non simul,
sed singuli abiisse in domum suam referuntur. De his vero qui
regem secuti sunt non dicitur: Abiit pars exercitus, singuli post regem,
sed:
Abiit cum eo pars exercitus.
(
S1, 10, 26) Ad extremum vero qui regem sequuntur, eorum corda a
Deo tacta referuntur; qui regem spernunt, Belial filii
nominantur. Hic profecto modus dicendi non simplex, sed valde
ei subtilis est, qui considerare novit, non quod simpliciter foris
sonat, sed quod sapienter intus insinuat. Quid est ergo, quod
rex in domum suam abire, populus vero dimitti dicitur? Sed
regem, Ecclesiae pastorem, populos, subjectos designare
ostendimus. Ire autem liberi est; dimitti ejus, qui retineri
potest. Rex ergo abire dicitur ut in persona praedicatoris
libertas animi praedicetur. Abire quippe doctores possunt,
cum volunt, et redire, quia fortes sunt in bono opere, sapientes in
interna dispositione. Veniunt quippe, quando ad subditos
exeunt aut exemplo boni operis aut verbo praedicationis.
Abeunt autem, quando ad mentis secretum redeunt, et quod foris acturi
sunt, intus disponunt. In qua nimirum consideratione quia
quotidie permanent quasi intra domum latent. Abire ergo in
domum suam rex dicitur, quia praedicator aeternae vitae operatione
probatus, sapientiae doctrina securus, liber ad opera potest egredi, et
ad consilia mentis intrare.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super
Israel
(
S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit
se
esse regem:
(voir:
S1, 13, 1)
reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum
humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in
Amalech:
reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit.
(voir:
S1, 10, 26 et
S1, 11)
Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit
holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14)
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit
regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat:
sed
praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit:
et nunc regnum tuum non stabit tibi.
Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in
aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum
alteri
succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. (I Reg. II, 14) Et
quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive
ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam,
quo
unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi
hominem
Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit:
non solum
enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat,
usque adeo
jam eramus noti, ut in ipso essemus
electi ante mundi constitutionem.
(
Jn, 17, 24) Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum
accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet,
quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo
lucra
vocantur, et quaestus
(voir:
Ep, 1, 4)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis