V. 41 :
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet:
et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
De jure regio, quia late superius diximus (lib. IV,
cap. 4, num. 4, seq.), hoc
tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed
ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint
boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis
propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent,
agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non
vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum
jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur.
Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis
populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet,
qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo
quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse
cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat
consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine
onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos
a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse
cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui
abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex
scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae
quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi
perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista
quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad
populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus
quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro
scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino
ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum
esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire
ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem
Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae
Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant
subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente
haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita
auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro
non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro
scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare.
Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat:
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis.
Non est servus major Domino suo.
(
Jn, 15, 20) Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens,
ait:
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt
verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini
fidem.
(
He, 13, 7) Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam
accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens:
Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario
servit, de altario vivat.
(
1Co, 9, 14) Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum,
quando dicebat:
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi,
mercedem justi accipiet.
(
Mt, 10, 41) Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori
verbum roborans, ait:
Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae
tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam
(
Mc, 9, 40) Sequitur:
Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum
suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et
abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus
corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid
salvare nos poterit iste?
Et despexerunt eum.
(
S1, 10, 25,
S1, 10, 26 et
S1, 10, 27)
Commentaires
Gregorius I (540-604)