Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 6
    • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: Cave ne transeas in locum illum, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi, ( R4, 6, 8, R4, 6, 9 et R4, 6, 10) et reliqua. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam? quae saepesuperbe sentiens populum Dei, hoc est filios lucis persequitur, sed ipsi per veriElisaei, Domini videlicet nostri, doctrinam insidias inimicorum praecavereedocentur. Ut est illud: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae. ( Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et item: Cavete autem ab hominibus. ( Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et alibi: Attendite, ait, a falsis prophetis. ( Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia, ipsum prophetam interficere disponit, cumChristum in cordibus electorum exstinguere festinavit.