V. 14 :
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes
foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Nam de spiritali eorum plaga ad discipulos in praedicatione destinatos
Dominus dicit:
Quicunque non receperint vos exeuntes foras de domo,
vel civitate, excutite pulverem de pedibus
vestris. Amen dico vobis: tolerabilius erit
terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam
illi civitati
(
Mt, 10, 14 et
Mt, 10, 15) [mauvais référencement: Mt, 10, 14]
. Hinc iterum dicit:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui
vero non crediderit, condemnabitur
(
Mc, 16, 16). Secundum materialem quoque percussionem
plagam magnam insinuat, cum ad Jerusalem loquitur, dicens:
Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui
vallo, et coangustabunt te undique et filios tuos, et ad
terram prosternent te, et non relinquetur in te lapis super
lapidem
(
Lc, 19, 43 et
Lc, 19, 44). Hinc compatientibus sibi atque lugentibus
mulieribus, ad passionis suae dignationem proficiscens, loquitur,
dicens:
Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos
ipsas flete, et super filios vestros, quoniam ecce
venient in te dies in quibus dicent: Beatae steriles, et
ventres qui non genuerunt, et ubera quae non
lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus:
Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid
fiet
(
Lc, 23, 28,
Lc, 23, 29,
Lc, 23, 30 et
Lc, 23, 31)
? Quibus profecto verbis ea quae Judaeorum populo a
Romanis principibus Vespasiano et Tito illata est et mors et captivitas
designatur. Tunc quippe plaga magna facta fuit, quando cum
internecione populi Judaeorum civitas et capta exstitit et eversa,
quando pro ultione divini sanguinis, et hostili gladio populus corruit,
et qui evadere ferrum potuit poenam sustinuit aeternae
captivitatis. Quae profecto plagae immensitas averso jam
Israeli perhibetur, quia Judaicus populus ante fuit a sanctae Ecclesiae
doctoribus et victus et reprobatus quam a Romano exercitu expugnatus,
peremptus et in captivitatem ductus. Nam inde expugnari,
occidi et in captivitatem duci temporaliter potuit, quia aeternae
libertatis securitatem oblatam sibi a sanctae Ecclesiae doctoribus non
recepit. Sed et eadem plaga in Israelem veterem alta divinae
bonitatis dispensatione decernitur, ut arca Dei a gentilibus caperetur,
et divinorum sacramentorum intellectus sanctae Ecclesiae fideles tanto
securius sub spiritali explanatione perciperent, quanto in Judaea nihil
remanere cernerent, quod carnaliter exhiberet. Volente namque
Deo, civitatem, templum, arcam foederis vetus populus perdidit, ut nova
plebs sanctae Ecclesiae eo plenius veri et novi sacrificii mysterium
recognoscat, quo apud Judaeos, novis apparentibus, vetera penitus
defecisse considerat. Arca itaque Dei a Philisthaeis capta
asseritur, quia, destructo more veteris Scripturae, sacramenta a
gentilibus secundum veritatem spiritus fideliter accipiuntur.
Capit quippe arcam Dei qui divinae cognitionis mysteria in sacro eloquio
per veritatem intelligentiae, mentis devotione comprehendit.
Sed capta arca, duo protinus Heli filii moriuntur, quia profecto et
majoris ordinis sacerdotes, atque minoris, in officio immolationis
veteris nusquam vivunt. Mori namque perhibentur, qui offerre
sacra omnino desiere. Sequitur:
Currens autem vir unus de Benjamin ex acie, venit in
Silo in die illo, scissa veste, et conspersus pulvere
caput. Cumque ille venisset, Heli sedebat
super sella, spectans contra viam. Vir autem
ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi, et
ululavit omnis civitas
(
S1, 4, 12 et
S1, 4, 13).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non
in fortitudine sua roborabitur vir.
(
S1, 2, 9) Licet pedes ipsi doctores designentur, sicut per Moysem dicitur:
Qui appropinquant pedibus suis accipiunt de doctrina illius quos Dominus
inter scandala persecutorum servavit.
(
Dt, 32) Verumtamen pedes sanctorum incessusactionis et ipsum opus
praedicationis,accipere possumus, quod Dominus in viam justitiae dirigit.
De quibus Dominus ipsis praedicatoribus ait:
In quamcunque domum vel civitatem intraveritis, et non receperint
vos, exeuntes de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
(
Mt, 10, 14,
Mc, 6, 10 et
Mc, 6, 11) [mauvais référencement: Mt, 10 et Mc, 6]
Pulvis enim levitas est terrenae cogitationis, a quo ipsi etiam
summipraedicatores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus suis solliciti
salubribuscuris incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi imo vix calcaneo
terraepulverem lingant, sed hunc pulverem levitatis quotidie per effusionem doctores
abluerefestinant lacrymarum. Hinc est quod in Canticis canticorum cum
Ecclesia ad officium praedicationissurgere praeciperetur, sponsorespondit, dicens:
Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo
inquinabo illos?
(
Ct, 6) Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam
illa?Etiam secreta compunctionibus, fletibus ablui, quidquid in incessu
praedicationis, etin cogitationibus terrenis reliqui, quomodo immundis sordibus iterum
polluar? Sedlicet hoc pertimescant electi, pedes eorum a Deo servantur, ut in nulla
faecehaereticae pravitatis foedentur neque ad pravum aliquod opus dilabantur unde
sanctisanimabus per Ezechielem dicitur:
Pedes eorum pedes recti.
(
Ez, 1) Pedes sanctorum pedes recti dicuntur, quia eorum opera ad sequendam
iniquitatemnon sunt retorta; quia inter fluctus hujus saeculi servantur a
Domino.Sed dum illi servantur, impii e contrario qui eorum praedicationibus
contrariifuerunt, in tenebris conticescent, scilicet: Judaei, qui tenebris
infidelitati etignorantiae involvuntur, et lumen veritatis contemplari non merentur,
dum sine divinoadjutorio sibi posse sufficere crediderunt, unde et
sequitur.
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
(
S1, 2, 9) Videlicet propria, sed virtute divina potens est vir, id est gentilis
populus;vel potest generaliter intelligi, quia nullus suis viribus bona operari valet,
necdiabolo resistere, imo si se contra Dominum erigere tentaverit, bonum si quod
haberevidetur amittit, quod in ipso primo angelo, et postea in homine
demonstratumest. Scriptum namque est:
Non glorietur prudens in prudentia sua, nec sapiens in sapientiasua, nec
dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur.
(
Jr, 9) Hinc iterum alibi dicitur:
Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
(
1Co, 1) Quod evidentissime ostensum est in Judaeis, de quibus subditur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)