V. 12 :
currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et
conspersus pulvere caput
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 25. 26. : Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur, Et retro de sella lapsus Heli moritur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Nam de spiritali eorum plaga ad discipulos in praedicatione destinatos
Dominus dicit:
Quicunque non receperint vos exeuntes foras de domo,
vel civitate, excutite pulverem de pedibus
vestris. Amen dico vobis: tolerabilius erit
terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam
illi civitati
(
Mt, 10, 14 et
Mt, 10, 15) [mauvais référencement: Mt, 10, 14]
. Hinc iterum dicit:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui
vero non crediderit, condemnabitur
(
Mc, 16, 16). Secundum materialem quoque percussionem
plagam magnam insinuat, cum ad Jerusalem loquitur, dicens:
Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui
vallo, et coangustabunt te undique et filios tuos, et ad
terram prosternent te, et non relinquetur in te lapis super
lapidem
(
Lc, 19, 43 et
Lc, 19, 44). Hinc compatientibus sibi atque lugentibus
mulieribus, ad passionis suae dignationem proficiscens, loquitur,
dicens:
Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos
ipsas flete, et super filios vestros, quoniam ecce
venient in te dies in quibus dicent: Beatae steriles, et
ventres qui non genuerunt, et ubera quae non
lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus:
Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid
fiet
(
Lc, 23, 28,
Lc, 23, 29,
Lc, 23, 30 et
Lc, 23, 31)
? Quibus profecto verbis ea quae Judaeorum populo a
Romanis principibus Vespasiano et Tito illata est et mors et captivitas
designatur. Tunc quippe plaga magna facta fuit, quando cum
internecione populi Judaeorum civitas et capta exstitit et eversa,
quando pro ultione divini sanguinis, et hostili gladio populus corruit,
et qui evadere ferrum potuit poenam sustinuit aeternae
captivitatis. Quae profecto plagae immensitas averso jam
Israeli perhibetur, quia Judaicus populus ante fuit a sanctae Ecclesiae
doctoribus et victus et reprobatus quam a Romano exercitu expugnatus,
peremptus et in captivitatem ductus. Nam inde expugnari,
occidi et in captivitatem duci temporaliter potuit, quia aeternae
libertatis securitatem oblatam sibi a sanctae Ecclesiae doctoribus non
recepit. Sed et eadem plaga in Israelem veterem alta divinae
bonitatis dispensatione decernitur, ut arca Dei a gentilibus caperetur,
et divinorum sacramentorum intellectus sanctae Ecclesiae fideles tanto
securius sub spiritali explanatione perciperent, quanto in Judaea nihil
remanere cernerent, quod carnaliter exhiberet. Volente namque
Deo, civitatem, templum, arcam foederis vetus populus perdidit, ut nova
plebs sanctae Ecclesiae eo plenius veri et novi sacrificii mysterium
recognoscat, quo apud Judaeos, novis apparentibus, vetera penitus
defecisse considerat. Arca itaque Dei a Philisthaeis capta
asseritur, quia, destructo more veteris Scripturae, sacramenta a
gentilibus secundum veritatem spiritus fideliter accipiuntur.
Capit quippe arcam Dei qui divinae cognitionis mysteria in sacro eloquio
per veritatem intelligentiae, mentis devotione comprehendit.
Sed capta arca, duo protinus Heli filii moriuntur, quia profecto et
majoris ordinis sacerdotes, atque minoris, in officio immolationis
veteris nusquam vivunt. Mori namque perhibentur, qui offerre
sacra omnino desiere. Sequitur:
Currens autem vir unus de Benjamin ex acie, venit in
Silo in die illo, scissa veste, et conspersus pulvere
caput. Cumque ille venisset, Heli sedebat
super sella, spectans contra viam. Vir autem
ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi, et
ululavit omnis civitas
(
S1, 4, 12 et
S1, 4, 13).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 4
Currens autem vir de Benjamin, ait ad Heli: Fugit Israel coram Philisthiim,
et ruina magna facta est in populo.
Insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta
est.
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium,
et, fractis cervicibus, mortuus est.
(
S1, 4, 12,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18) Sicut superius mors filiorum finem significat sacerdotii Judaeorum, ita in
hocloco mors patris designat pontificatum Judaeorum irreparabiliter prostratum,
sedemquehabere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam, sicut superius paulo
pleniusexemplo inculcavimus. Et hoc est de sella retrorsum cecidisse et
mortuum esse. Denique post exstinctum sacerdotium ac sedem vastatam
pontificatus Judaeorum,carnalis etiam Synagoga, carnaliter illi adhaerens, mox
interiit. De cujus significatione subjungitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)